{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 400-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 400-2","ref":"400-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/400-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/400-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/400-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"proxime accedat, mirum equidem non est, quod tot e quavis aetate Scriptores hunc in se laborem tam promte susceperint, ut ipsius originem ac incrementa, quibus potissimum tertio abhinc seculo ad vicinorum invidiam floruit, posteritatis commodo explicarent. Quae tamen Commentantium foecunditas Autorem nostrum a proposito Res Venetas a primo urbis conditae anno repetendi haud quaquam divertit, sed calcar potius ipsi addidit, ut tanto alacrius coepto operi insisteret, quanto facilius viam veritatis a tot tantisque ducibus monstratam tenere se posse confidebat. Usus autem est hac methodo, ut juxta imperantium seriem, qui antiquis temporibus Consulum ac Tribunorum, exinde vero Ducum titulos gesserunt, quicquid accidit memoria dignum, & eas cumprimis res gestas, e quibus Veneta prudentia sagacitasque eluxit, justo ordine servato exponat. Ab ovo, quod ajunt, rem auspicatus, Venetorum nomen ab Henetis esse, qui castellum Cromnam apud Paphlagoniam a Trojanis oriundi tenebant, scribit, cumque illa gens Euganeis sede pulsis plurima Fori Julii loca, & munitas arces inter Alpes ac mare pridem occupasset, ipsas autem postea venientibus in Italiam Gothis, Hunnis, & Longobardis relinquere cogeretur, tum complures familias ex terra continenti in insulas se recepisse, ac ibidem pro tempore aedificia quaedam struxisse, quibus ubi alia paulatim accesserint, crevisse Venetias & vicina loca maritima ad eam magnitudinem, ut civitatis & reipublicae faciem ostenderent.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 400","label":"HISTORIA VENETA DI ALESSANDRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/400"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 401","label":"HISTORIA VENETA DI ALESSANDRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/401"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}