{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 411","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 411","ref":"411","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/411","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/411.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Amstelodami 1681. in 8. tit FArde ad nos perlatus est hic liber, neque tamen indignus visus, qui vel nunc in Actis nostris locum inveniat. Materiae utilitas commendata jam a nobis est, cum anno 1683. p. 364. Dyroisii librum adversus Atheos enatraremus. Tametsi vero Auctor praesens, dum viveret, ex Labadii sectatoribus fuisse perhibeatur, deprehensum tamen a nobis non est, quod ab inserendo Actis libro nos deterreret, cum praesertim de neminis orthodoxia respondere teneamur, sed judicium legentibus relinquamus. Audiamus itaque, quae de scopo suo in praefatione ipse autor proposuit. Primam ait, eamque jucundissimam & gravissimam veritatem esse: quod sit Deus. Ex hac omnes alias derivari, & sine illa prorsus nullam dari: hominem certe ad imaginem Dei sui creatum, facile cariturum cognitione eorum, quae juxta aut infra se sunt, dum magnum Autorem suum & adorabilem majestatem ejus vivide cognoscat. Quo vero cum solatio animam mundo exituram, cum magnum illud Ens in summa gloria & bonitate inveniet quod tota mente credidit, quod invisibile licet, non secus ac visum amavit, & ad quod in omnibus rebus & actionibus sincere respexit? Hac spe fieri, ut omnes, qui in illum vere credunt, gaudio & divina virtute repleantur, & de necessaria perfectissimi hujus Entis existentia certo persuasi, in tempore hoc cum amore & fiducia ei propinquent, & a bonitate ejus expetant, ut in aeternum ei jungantur, & uniantur. Hujus desiderii excitandi causa, & ut animae eleventur ad contemplandum Deum, quod sit, & qui sit, libro hoc primo ostendere se scribit voluisse, quomodo creata omnia de Deo testentur; sed quia jejune & indifferenter de Deo non est loquendum, indulsisse sanctis meditationibus, mentibus nostris merito imprimendis, cum veritatem, magnitudinem VII","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 410","label":"SELECTAE HISTORIAE ECCLESIASTICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/410","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/410"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 412","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/412"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}