{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 417","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 417","ref":"417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/417.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Affirmat celeritatem totalem penduli compositi, quae inter partes distributa sit proportionaliter adarcus, quos ipsae describunt, semper aequalem esse summe celeritatum, quas eaedem partes acquisivissent, si una ab altera fuisset sejuncta, & omnes separatim ex iisdem altitudinibus & in eadem distantia ab axe descendissent. Hoc & aliis nonnullis, de quibus ante dixerat, suppositis, controversiae statum ad hanc propositionem redire scribit: Si habeantur duae magnitudines inaequales aa & bb, summam radicum ipsarum adb, & quadrata partium illius summae, quae sint proportionales dictis magnitudinibus, quaeque adeo pro communi denominatore habeant aavbb, & pro numeratoribus differentibus a 3 aab & b3 Pabb; ostendere, quod summa harum duarum magnitudinum, quae altitudines, unde duo pondera aequalia uni pendulo alligata demittuntur, repraesentant, non possit esse aequalis summae quadnitorum illarum partium, quae altitudines exhibent, ad quas duo pondem, postquam percussione facta fuerint sejuncta, redeunt, nisi minor harum magnitudinum aa & bb, sit aequalis majori hoc est, quia istae magnitudines in quaestione proposita semper inaequales sunt, nisi pars aeque magna sit ac totum. Atque ut intelligeretur, quod antea Hugenio Catelanus objecerat, id omnino cum his, quae modo ex ipso recensuimus, congruere, eodemque collimare, primam objectionem anno 81 factam recudi, eidemque lineolas quasdam, prius omissas, adjici curavit. Hugenius post duorum fere annorum silentium exceptioni novae satisfacere monentibus amicis in Ephemeridibus Gallicis 3. Julli praesentis anni voluit, ne victas dedisse manus videretur. Propositionem ergo, ad quam statum controversiae Catelanus reduxerat, primum terminis Algebraicis paulisper clarius, ac a Catelano factum fuerat, repetit, deinde Algebra hic opus non esse innuens, numeris eandem effert: Ponatur, inquit, aa aequale esse 1, & bb aequale 4; summa radicum a Tb sunt 3, & partes proportionales hujus summae sunt / & T8 faciunt enim junctim 15 quod est 3, & sunt inter se ut iad 4. Quadrata earundem partium sunt gg & z5. Hoc igitur solum restaret demonstrandum, quod scilicet summa i & 4, non sit aequalis summae, quae prodit ex 7ρ & 144, sive quod 5 non sint aequalia 6 2ξ, id quod sane per se clarum est. Negat autem Hugenius in hac 4s T aab b3 Χαbb in hac propositione quadrata ipsarum sive, aa bb aa bb & 144 ad repraesentandas altitudines, ad quas pondera sejuncta redierint, recte assumi.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 416","label":"CANONES GRAECI CONCILII LAODICENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/416"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 418","label":"CANONES GRAECI CONCILII LAODICENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/418"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}