{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 422","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 422","ref":"422","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/422","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/422.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Optica, inquit, scientia docemur, omne corpus capax esse reflexionis, & quodvis corpus politum solaribus radiis expositum duas species distinctas nobis remittere, alteram corporis sui illustrati, quod per plurimas indefinitas reflexiones, quae in ejus superficie fiunt, undique visibile evadit; alteram Solis, quam deprehendere non possumus, nisi quum visus noster lineam reflexionis tangit, directe exeuntem ab imagine Solari, quae super linea perpendiculari in plano objecti reflectentis formatur. Prior species ab altera differt, quod ipsa quidem imminuatur juxta proportionem distantiae & elongationis ab objecto, a quo emittitur per conum, cujus ipsum est basis; haec vero contraria ratione, quando ab extremitate aliqua convexa reflectitur, quo longius ab origine recedit, hoc major appareat per conum, cujus punctum in fuperficie est. Id quod ex adjuncta figura evidenter liquet. Sit NCO corpus Saturni visum per conum NEO. Sit Sol AB, cujus radius AC reflectitur de C in B, radius vero BC de C in A. Evidens est, in quocunque puncto lineae reflexionis BC oculus existat, conspici ab ipso punctum lucidum A intra perpendicularem AI ad punctum G. Sed ex linea reflexionis CA detegit oculus punctum B in H, ac si imago solaris AB directe ex GH prodiret. Reflectitur ergo Solis species per conum luminis, cujus summitas est in C. Vitell. Quod si istae lineae reflexionis vitro objectivo DF exceptae fuerint, altera in D, altera in F; utraque ipsarum ibi refringetur, & linea CF exhibebit punctum Solis B ultra focum vitri in b, quasi ex h prodiisset, linea vero CD ostendet punctum A in a, quasi directe ex g descendisset. Conus visualis Saturni NEO speciem suam defert ad cd, in medium speciei solaris ab, & ex receptione harum duarum specierum in eodem plano oritur phaenomenum annuli Saturnum ambientis. Vitell. L. 10. Theor. 12. Eaedem lineae reflexionis, si propius, (ad distantiam Jovis) vitro objectivo excipiantur, in punctis K. I. uniuntur cum lineis Coni visualis in l.m. Et sic annulus solaris aequalis est speciei Jovis. Quoties vitrum adhuc propius recipiendis radiis reflexis admovetur v. g. ad distantiam Martis & Veneris, usque in puncto N. O. tum species planetaria Cono visuali terminata, major evadit specie solari, ut haec in illius medio compareat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 421-2","label":"EXPERIMENTUM AD CIRCULATIONEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/421-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/421-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 423","label":"EXPERIMENTUM AD CIRCULATIONEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/423"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}