{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 429","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 429","ref":"429","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/429","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/429.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"APHORISMI NOVI EX HIPPOCRATIS, operibus nunc primum collecti, & in suas quique classes digesti, notisque illustrati studio JACOBI SPONII. Lugduni apud Anissonios. 1684. in 12. Uemadmodum Hippocratis summa semper apud Medicorum filios fuit auctoritas: ita inter opera, quae posteritati reliquit, Aphorismi maxime, aurei sane illi, rotundi, & ab omnibus Medicae artis cultoribus memoriae merito imprimendi, solent commendari. Cum vero illos fere omnes ad Prognosin tantum ac Semeioticen pertinere; permulta vero axiomata ad Physiologiam, Pathologiam, Diaeteticam, & Therapeuticam spectantia, passim per alios Hippocratis libros sparsa deprehendisset saepius jam laudatus nobis Sponius, haberetque persuasum, optime consultum studiosae rerum Medicarum juventuti fore, si & illa unum in volumen collecta, commodumque in ordinem redacta publicarentur: id sibi laboris ipse, instigante inprimis celeberrimo viro Aegidio Menagio, sumpsit, novosque hos Aphorismos ex Hippocratis scriptis depromptos, brevique a se commentario illustratos publici juris fecit. Distributum vero in partes quinque, Physiologicam, Pathologicam, Semeioticam, Diaeteticam, & Therapeuticam, hoc Opus est, doctrinam Hippocraticam velut in nuce exhibens; ut qui cum veteribus novos hos Aphorismos librumque Prognosticorum apprime calluerit, is totam fere Hippocratis doctrinam possidere Auctori censeatur. Praemissa libello praefatio est, qua Scripta quamplurima, quae Mercurialis Hippocrati falso adscribi censuerat, eidem vindicantur; cumque multi magno id studio agant, ut quae pro novis in arte Medica inventis a plerisque venditantur, Hippocratem minime latuisse evincant, eorum quoque instituto insistit Sponius. Ita enim in hoc ipso libello, lactis ex chylo generationem, foetus per os nutritionem, circulationem, venas lacteas, cerebri glandulas, cor musculum, in Physiologica: febrium ex acido & amaro, non autem ex solo calore causam, vasa pinguifera, hydropes ex hydatidibus, anginae ex sanguine coagulato generationem, in Pathologica: Scorbutum, & Rachitidem in Semeiotica: Febrifuga, potiones vulnerarias, aliaque id genus in Therapeutica sectione, ex ipso Hippocrate se eruisse & commonstrasse profitetur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 428","label":"EXPERIMENTUM AD CIRCULATIONEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/428"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 430","label":"OECUMENICI TRIDENTINI CONCILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/430"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}