{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 459","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 459","ref":"459","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/459","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/459.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Qui hanc flagrantem mixtionem componunt liquores, si separatim capiantur, omnes ad tactum frigidi sunt, nonnulli etiam virtute ac effectu. Sic aqua & oleum Vitrioli natura frigefaciunt; sed cum confunduntur, fervorem efficiunt, qui agilibus phosphori particulis subito ignem communicat. Atque is ubi materiam, quae accendi possit, invenit, qualis est oleum Terebinthinae & similia, in flammam satis conspicuam erumpit, quemadmodum in oleis, dum coquuntur, ebullientibus usu venit. Haec experimenta omnia inferiori loco haberentur, si illud Borrichii, relatum a Bartholino in Actis Hafniensibus, & allegatum, ut fide dignum, ab eruditissimo quodam Societatis nostrae membro, satis succederet. Titulus experimenti hic est: efficere, ut duorum liquorum alter alterum accendat, licet scorsim uterque actu frigidus sit, Jam equidem domi aliquoties iterato inutiliter tentamine, noram eventum non respondere promissis Borrichii, lubens tamen admodum ad capiendum experimentum coram tot testibus adducebar; tum quia id sua specie olim praesentes aliquos fefellerat, tum quia Viri fide digni in Germania ipso, ut indubitato, ad confirmandas hypotheses passim utebantur. Itaque quodammodo necessarium erat, de re tanti momenti decernere. Experimentum W. Quod est refutatio experimenti Borrichiani de accensione. Accepi, ut jusserat Borrichius, quatuor uncias spiritus Veneris Terebinth. recentissimi, eisque addidi sex uncias aquae fortis optimae.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 458","label":"CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/458"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 459-2","label":"CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/459-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/459-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}