{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 460","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 460","ref":"460","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/460","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/460.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Sed quum haec circumstantia erroris fundamentum esset, repetere experimentum in loco obscuriori, ubi facilius realis productio luminis discerneretur, annuentibus amicis volui: consentaneum enim visum fuit, liquores hos aeque in tenebris ac in luce acturos. Reiterato igitur experimento, efferbuerunt ut antea commixti liquores. Stupam, quae facile in flammam raperetur, fumo in vase admoveram. Sed tunc, qui mecum hoc experimentum observabant, Viri sane acutissimi, non poterant ullam ignis scintillulam, nec quicquam lucis animadvertere, ut adeo & stupa illaesa extraheretur, & liquores effervescentes nec luminis, nec ignis, nec flammae ullam speciem praeberent. Cavebit interim, qui hoc experimentum repetet, ne candelas mixtioni propius admoveat; fumus enim facile in ignem abibit, & liquores accendet; atque sic, qui non satis accurata diligentia rem examinabit, decipietur. Experimentum Quod est aliud de ebullitione & incalescentia. Ex illis mixtionibus, in quibus summi calores & effervescentiae cum magna ebullitione observari possunt, haec reliquas omnes anteit, quam in eodem conventu produxi. Si unciae uni Spiritus Nitri paulatim affundas duas drachmas Spiritus Vini rectificatissimi, calor & ebullitio summa erunt. Et cum in altero illo experimento ad dimidiam horam expectandum esset, dum effervescerent liquores, in hoc id e vestigio contingit, ut adeo potior ratio mihi esset, in meo experimento productionem ignis & flammae sperandi, quam Borrichio fuerat in suo. Erunt fortasse, qui dum imitari experimentum volent, frustrabuntur, nisi monita nonnulla observent. Cujus lgeneris errores effecerunt, ut se aliquando deceptos esse nonnulli perperam crediderint. Spiritus Nitri communis, qui primum in aquam destillatus fuit ac postmodum purificatus, aqua omni separata, expectationem fallet: rubrum Nitri & rectificatissimum Vini spiritum adhiberi oportet. Deinde primum spiritus Nitri, liquorum gravior, in aquam immittendus est, ac post eum Spiritus Vini. Nam si ordo inversus fuerit, nulla sequetur ebullitio, id quod Philosophorum rationem haud parum obtundit. In hoc experimento (maxime si ingredientia ad eminentem perfectionis gradum deducta fuerint) Spiritus Vini instar ignei carbonis se habet; uti ignis sursum agit ac per halitus adscendere facit aquam, quae ipsi infunditur; sic Spiritus Nitri vastam copiam Spiritus Vinosi sursum magna vi tollit, ut tota subito camera odore impleatur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 459-2","label":"CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/459-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/459-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 461","label":"CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/461"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}