{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 462","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 462","ref":"462","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/462","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/462.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Verum hic casus non hujus loci est, sed postea occurret. Declarabo jam affectiones sanguinis per solutionem Salis Armoniaci, quo (ut in experimento dixi) sanguis illorum, qui diu ipsum contingebant, ad gradum manifestum molestumque frigoris deducebatur. Massa enim sanguinis facile in ejusmodi glomos coalescit, qui sali Armoniaco haud parum similes sunt. Atque hoc magis probabile videbitur, si cogitetur, humanum & quemvis alium sanguinem natura sua salibus urinosis abundare, quae in acres ac pungentes humores degenerare possunt, maxime cum salsis conditisque cibis, aut acidis liquoribus liberalius utimur. Docet enim experientia, tale acidum, quale Spiritus Salis est, si urinoso mixtum sit, in Sal Armoniacum converti (quod jam suae volatilis naturae plurimum perdidit.) Planissime de hoc constat, quoniam in figuras plumis similes coit, quod sali armoniaco proprium est. Quod autem sanguis variis salium generibus abundet, dubium non est; quodque illius salis aliquid contineat, quod Salsum vulgo dicitur, & marinum est, non ita pridem in Societatis Regiae consessu declaravi; denique quod sal Armoniacum inprimis magna salis volatilis (cujus & in sanguine plurimum est,) copia, ac sale jam memorato abundet, id vero a nemine negatur. Praesupposito igitur, existere, quas dixi, concretiones in sanguine, proximum est, ut quomodo agant, consideremus. Esse quasdam antecedentes ac concomitantes causas alias hystericae passionis non nego; frigidiorum autem affectuum causam potissimum expendo. HOl Probabile admodum est, glandulas obstructionibus laborare, quae paroxysmum antecedunt. Cui sententiae tanto facilius calculum adjicio, quoniam aegroti & priusquam patiantur, & cum laborant, siti se affligi queruntur. Hae obstructiones consuetas secretiones lymphae impediunt, ne cum os tum ventriculum & oesophagum humectent, unde sitis exoritur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 461","label":"CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/461"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 463","label":"CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/463"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}