{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 505","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 505","ref":"505","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/505","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/505","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/505.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"TRAITE DE MORALE, PARL AUTEUR de la Recherche de la Verite. id est: Tractatus Moralis, Autoris qui librum de Inquisitione veritatis edidit. Pars I& II. Roterodami apud Reinerum Leers, 1684 in12. JOn minus constat, autorem hujus tractatus esse Malebranchium, Presbyterum Oratorii, quam si nomen ejus palam praescriberetur. Nemo enim ignorat, ipsum esse qui librum de Inquisitione veritatis scripserit, quem in titulo, & passim in tractatu pro fundam ento allegat, sicut & alia quae edidit, Meditationes puta Christianas, & Vindicias sententiae suae de Ideis, ab Arnaldo impugnatae, de quibus in Actis hujus anni mense Majo egimus. In hoc autem Moralis disciplinae libro, iisdem principiis innititur, quae in prioribus scriptis suis stabilivit, eorumque explicandorum occasionem saepe sumit, ne, ut circa tractatum de Natum & Gratia infeliciter factum queritur, male intellecta axiomata sua, adversariis denuo bilem moveant, & ipse in suspicionem haeresis, quam omnibus modis a se amolitur, & quam destruxisse se potius suis principiis confidit, incurrat. An vero etiam hic tractatus examen & censuram evitaturus sit, dies docebit. Interim ingenium viri acutissimum, & res gravissimas subtilissimasque concinne eloquendi & describendi non vulgaris industria, nemini non probabitur. Dogmata ipsa, & terminorum novitatem examinare, non est nostri instituti; sicut nec facile fuit, per compendium summam omnium, quae in tractatu hoc continentur, complecti. Necesse enim, sed nimis operosum fuisset, ad libros Autoris, in quibus principia sua proposuit, subinde recurrere; neque tamen vel sic certi fuissemus, an sententiam ejus satis percipere, aut vocabula Gallica, quibus notiones suas expressit, ita Latina reddere potuissemus, ut ambiguitas & obscuritas evitaretur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 504","label":"HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/504","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/504"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 506","label":"TRAITE DE MORALE, PARL AUTEUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/506","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/506"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}