{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 515","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 515","ref":"515","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/515","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/515.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Ad illam autem expositionem se inductum profitetur cap. 2 & 3 argumentis iis, quibus constet, linguas omnes, praeter Ebraeam, per successum temporis natas esse, non ex confusione earum ad Babylonem. Nam (1) Chami posteri, qui maxime debebant esse obnoxii supplicio, quod Genes. XIin extructores Babylonicae turris pronunciavit DEUS, diu post illa tempora dialectum Hebraeam habuerunt intaminatam. Cui assertioni fidem facit, tum allegando argumentum Bocharti petitum ex Jes. XIX. 19, ubi ex confessione etiam Aben Esrae, lingua Canaan sit Ebraea: tum ostendendo, Phoenices & esse Cananaeos, & lingua Ebraea usos. (2) Canaanitarum & Chaldaeorum eadem fuit lingua. Servus Abrahami Syrus Damascenus, in Abrahami educatus familia, ubi nullam audiverat nisi linguam Hebraeam, in Mesopotamiam profectus homines illius regionis intellexit loquentes, ipse quoque vicissim ab ipsis fuit intellectus, Gen. XXIV. Ergo Mesopotamitae & Canaanitae sive potius Hebraei eadem tunc usi sunt dialecto; vel linguae eorum adeo non Jacobus juvenis ex variarunt, ut intelligere se invicem nequiverint. Ebraeam didicerat, Canaanitide & patria familia, ubi tantum linguam Quare tum temporis loquitur cum Mesopotamiis, Genes. XXIX. Chaldaeorum atque Ebraeorum dialectus adeo variata non fuit, ut loquentes se invicem non intellexerint. Nomina Laban, Lea, Rahel, & quae liberis suis imposuerunt, Ruben, Simeon, Levi, Jehuda, Dan & caetera, mere sunt Hebraica. Quae originaria esse, non a Mose secundum linguae Hebraeae genium flexa, uti post alios Grotius ac Huetius existimarunt, multis indiciis suadet. (3) Jobus Arabs cum amicis, inter quos Eliphazus gente Idumaeus, Elihu Chaldaeus extitit, disseruit. Arabismos, qui in libro Jobi reperiuntur, non arguere, inquit, linguam Arabicam aetate Jobi jam fuisse; esse enim a sequioris aevi homine, qui celebrem illam historiam pulchre expoliverit, variis dicendi modis insignibus exornaverit, plurimis exemplis illius aetatis illustraverit, auxerit, atque in parabolarum quasi modum, quibus adeo foecundi sequiores fuerunt Arabes, redegerit: & ita postmodum in Hebraeum sermonem esse versam. Quam conjecturam ut stabiliat, evincere laborat, tempore Jobi Arabicam dialectum nondum extitisse. Patere id opinatur ex nominibus Jobi & filiarum ejus, Ebraismum non Arabismum spirantibus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 514-2","label":"CAMPEGI VITRINGA SS. THEOL.D.ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/514-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/514-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 516","label":"CAMPEGI VITRINGA SS. THEOL.D.ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/516"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}