{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 554","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 554","ref":"554","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/554","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/554","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/554.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Quantumvis enim in epistola, quam olim primo Operis tomo praemisit, solennibus verbis aliquoties testatus fuerit, se non aliam historiae suae laudem quaesiturum, quam veritatis; tamen ejus propositi adeo postea non fuit memor, ut plurima in ipsius libris sint, quae probent, parum aberraste Nalsonium, cum scriberet, Rushworthium boni potius advocati, quam historici partes explevisse. Sed ista legentium ulteriori examini commissa sunto. Rushworthius civilis belli originem altius repetens, ab anno 16 Jacobi, Gnitiae 1618 auspicatus, historiam suam ad annum usque 1640, 16 Caroli, duobus tomis perduxit, quibus tertii loco addi possit liber, quem de damnatione Straffordii, jussu Parliamenti anno 1641 capite truncati, composuit. Nalsonius vero, uti annum 39, quo latens hactenus scintilla seditionis in flammam apertam erupit, & Scoti in Regem arma primum sumserunt, narrationum suarum principium statuit, ita easdem ad Caroli parricidium usque continuare se velle significavit. Jamque duo hujus operis volumina proximis duobus annis edidit, quibus, si e materia dicendi, quae restat, & ratione, qua hactenus Autor usus est, aestimare liceat, quatuor vel quinque fortassis aeque vasta adjicientur. Subiit hunc tantum laborem Nalsonius, ut vel e titulo Librorum constat, jussu ac mandato Regis, cujus interesse videbatur, vindicari optimi Patris memoriam ab injuriis, quibus ipsam adsperserant variarum relationum compilatores. Hinc Autor cum in universo opere passim, tum potissimum in praefatione, quam sub initium primi voluminis legimus, Rushworthii scripta ad Historiae leges examinat, & quantum falsi habeant admistum, quantum veri dissimulent, ostendit. Volumine altero, ubi ad anni 41 mensem Octobrem ventum est, Borlasu cujusdam seditionis Hibernicae historiam refellit, & illustrissimi Martyris famam, ab hoc viro impetitam, tuetur. Caeterum hunc ordinem in consignandis rebus observat, ut quid singulis diebus acciderit, exponat. In quo publicorum monumentorum, & relationum impressarum, jamque multorum annorum silentio comprobatarum autoritate usus collegit, quicquid literarum potuit, quicquid declamationum in concionibus Parliamenti habitarum invenire. Quod vero ipsemet neutiquam dissimulat, non ita semper in factorum nuda commemoratione subsistit, quin aliquando, expensis probe circumstantiis, judicium ferat, & magnos quosdam Viros immerito tunc passos esse evincat, quos post fata iniquissimis satyris toties iterum velut trucidari, pio zelo indignatur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 553-3","label":"AN IMPARTIAL COLLECTION OF THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/553-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/553-3"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 555","label":"MEMORIALS OF THE ENGLISH AFFAIRS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/555","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/555"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}