{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 566","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 566","ref":"566","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/566","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/566","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/566.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Jam vero & de oculari lente explicandum, quomodo cum priore componatur; quod multis verbis non indiget, siquidem eadem fere omnia, quae in majori lente, observanda sunt. Similiter enim tubo, seu cylindro brevio, haec quoque includitur; item bacillo seu caudae p conjungitur; quae porro globulum suum cui innitatur habet. Sed hujus loco axiculus transversus q adhiberi potest. Infra bacillum vero pondus exiguum s rursus appenditur, quanto opus est ad faciendum libramentum. Porro capulus r globulum vel axiculum ferens, manu observatoris apprehenditur; bacillus versus lentem, majorem sublime positam, directus est, filo eidem, quod inde descendit, illigatus. Adducta vero manu, contentoque leviter filo, parallelas inter se fieri lentes perspicuum est. At non eodem modo, bacilli hujus extrema parte, filum adnectitur, ac superiori illi, qui lentem majorem dirigit; sed per foramen u trajectum, inde verticillo t involvitur, cujusmodi sunt quibus testudinum chordas intendunt; qui verticillus medio bacillo a latere infixus est. Hujus conversione, inter observandum, fili longitudo producitur contrahiturve, donec intervallum inter lentem utramque, oculo spectatoris exacte conveniat, postquam antea prope verum fuerit repertum, quod est facillimum. Caeterum, quo possit observator immotam detinere lentem sibi proximam, quod apprime necesse est, fulerum quoddam x praesto est e levi materia compactum, duobus pedibus insistens, ac superiori parte transversum habens baculum, cui brachia utraque, sive stantis sive sedentis, innitantur; dum altera manu, quomodo diximus, lentem sustinet. Multoque expeditior est haec ratio, atque ad usum accommodatior, quam si tertius pes fulcro accedat, inque ipsum lens ocularis imponatur. Ut vero noctu, atque in tenebris, stellae quaevis telescopio nostro facile reperiantur, lumine utimur laternae y incluso, quales jam vulgo notae sunt, vitri convexi vel speculi opera longe lucem projicientes. Hujus radiis ad malum lentemque in eo haerentem directis, ubi circulus ipsam continens conspectus fuerit, facile eo transfertur visus, ut stella ipsi media lente tegatur, simulque admota lente minori, per utramque se spectandam praebeat. Ac sane multo citius hoc peragitur, quam factum fuit hactenus telescopiis tubo instructis. Adeo ut hoc quoque nomine longe praestet nova haec observandi ratio. Lunam vero contemplari volentibus, lucerna nihil opus est, quod ipsius astri luce lens conspici possit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 565","label":"CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/565","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/565"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 567","label":"CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/567","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/567"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}