{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 570","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 570","ref":"570","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/570","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/570","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/570.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Vult autem Cecc 2 autem diametri exigui hujus foraminis ad diametrum aperturae lentis majoris eam rationem esse, quae est focorum utriusque distantiae; ut telescopio ejusmodi aeque clare omnia cernantur, ac oculo libero & aperto relicto: imo latitudinem hanc duplicandam, vel paulo amplius augendam, quo facilior sit objecti inquisitio, diuturniorque aspectus. Idem foramen vero a lente oculari beneficio flexus in brachio deltoide ad foci hujus lentis distantiam removet, ut tanto amplius spatium uno obtutu possit comprehendi. Denique diametrum circuli, lenti magnae circumpositi quadragesimam quintam partem constituit longitudinis ipsius telescopii. Cumque circuli hujus objectu impeditior reddatur astri investigatio, bacillo lentis ocularis stylumm, perpendiculariter erectum, imponit; cujus apex tantum supra axem lentium attollitur, quanta est circuli hujus semidiameter: ut oculo cum summo margine circuli & stella in una recta collocato; tumque apprehenso capulo d, & mota lente oculari cum adjuncto bacillo, donec in eandem quoque rectam quadret extremum styli m, stella eadem visum, in hoc situ ad tubulum ocularem referenti, per telescopium sese praebeat conspiciendam, aut certe parum absit. & Pbsion GuniODANIELIS GEORGI MORHOFI DE PATA. vinitate Liviana Liber. Ubi de Urbanitate Aesstußius, & Peregrinitate Sermonis Latini universe agitur. Kiloni apud Joach. Renmann. Acad. Typogr. 1684 in 4. E sermonis Romani, qui Consulum, qui Patriciorum, qui EquiEtum erat, nitore, quam Urbanitatem dixere, docte graviterque disserere: aetatis aureae Scriptores ab iniquis obtrectantium censuris; Livium praesertim Historicorum Romanorum principem, & ipsum Equitem, adversus Asinium Pollionem Patavinitatis insimulantem acriter defendere, sic ut in animo legentis suspicio impolitae dictionis ne minima relinquatur, illustris non minus est ingenii, quam artis exquisitae. Quod cum in praesenti Scripto egregie, uti proposuerat, Clarissimus Autor praestiterit, non est dubium, quin de bonis ille literis tanto praeclarius mereatur, quanto majori illis solent esse detrimento, quorum pravum detrahendi studium id agit, ut quacunque ratione Scriptores Classicos erudito seculo suspectos reddat, primamque adeo dicendi regulam corruptam: non alio, ut opinamur, consilio, quam ut ipsi, deturbatis, tanquam senibus aliquibus depontanis, de gradu suo veteribus Sapientibus, quos tot anteactorum seculorum autoritas comprobavit, tot doctissimorum virorum judicium confirmavit, vacuam eorum possessionem occupent.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 569","label":"CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/569","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/569"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 571","label":"CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/571","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/571"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}