{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 69","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/69.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Exorsus igitur ab origine calceorum, non satis exploratum esse docet, cui hoc inventum debeamus, etsi constet, mortales hac pedum tutela, quam optima magistra necessitas suppeditaverit, haud diu caruisse; cum omni animantium generi id a natura tributum sit, ut se suumque corpus tueatur, nec sacer Codex nos dubitare sinat, jam Abrahami aevo calceorum usum vulgarem ac cognitum fuisse. Balduini vero conjecturam, cui probabile visum fuerat, Deum haud parca manu sua hominibus bona elargiri solitum, cum primos nostros parentes ad velandam verendorum turpitudinem pelliceis vestivit tunicis, simul etiam calceos e pellibus consutos, quorum ope teneras & molles pedum plantas à spinarum injuriis incolumes praestarent, iisdem adaptasse, ingeniosam potius quam solidam arbitratur. Neque minus a Samuelis Bocharti sententia discedit, qui in admirando opere, quod Hierozoicon inscripsit, ἀνυπόδησιαν inter veteres Hebraeos non minus quam alias nonnullas gentes usitatam fuisse statuit: exempla enim nudipedum Hebraeorum, a doctissimo viro allegata, non ad vulgarem illius gentis consuetudinem, sed ad religionem & alios quosdam peculiares ritus pertinere contendit, & plurimis sacrae Scripturae testimoniis evincit, jam ab antiquissimis temporibus calceatos Hebraeos incessisse. Ex quo colligit, Christum etiam, quem in vestitu nihil singulare affectasse legimus, ex vulgari Judaeorum more calceos gestasse, nec discalceatum, quod quidam arbitrantur, in terris obambulasse. irimo Hinc ad calceorum variam materiam, quam praebuere diversorum animantium pelles & corium, spartum item, lignum, papyrus, aes, & similia; multiplicemque formam, distinctos colores, & diversa genera solearum, sandaliorum, phaecasiorum, peronum, zancharum, compagorum, corrigiarum, τροχάδων, ἀρνακίδων, ὑποδήμάτων, &c. (quorum calceamentorum quasdam figuras aeri insculptas, ex statuis verustis nummisque depromptas repraesentat) progressus, id potissimum agit, ut multa sacrae Scripturae loca a plerisque Interpretibus non satis intellecta, ex Hebraeorum & aliarum gentium antiquis monumentis luce aliqua perfundat, & hac philologiae face admota clariora reddat: ut Deut. IIX, 4. XXIX, 5. p. 369.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 68","label":"HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/68"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 70","label":"HISTOIRE DV CONCILE DE TRENTE DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/70"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}