{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 86","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/86.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Ipsam Arithmeticam, nobilissimam illam scientiam, a Geometria divulsam temere, ab ea prorsus indistinctam esse: liquere hoc cum ex nomine Geometriae, μετρεῖν enim, suffragio vel ipsius Aristotelis, X Met. cap. I, nihil aliud significare, nisi magnitudinem numero notificare vel exprimere, quidni ergo, quae nomine numerum suo involvat, eundem non reipsa contineat? tum ex natura numeri diligentius perpensa. I. enim nullum numerum ex se quicquam distincte significare, cuiquam determinato subjecto convenire, ullam rem certo determinare, sed utcunque pro arbitrio aptum natum esse cuivis quanto designando. 2. prout singuli numeri seorsim nihil certi significant; sic nec inter se collatos, duos pluresve, ullam ex se determinatam habitudinem proportionemve sortiri aut indicare. 3. nec numeros ex se invicem addi posse, nec subtrahi, vel ut summam aliquam componant, vel ut differentiam commonstrent; contingere vero hoc ipsis, ex rerum, quibus attribuuntur, conditionibus. 4. hanc ipsam magnopere diversam esse: aliter enim tribui numerum rebus quantis certam mensuram designantibus; aliter rebus nonnisi generica aliqua ratione inter se convenientibus, ex quo duplex genus numeri consurgat, mathematica unum, alterum transcendentalis & metaphysici, ipsi Platoni in Philebo gnitum. 5. numerum mathematicum non esse aliquam rem distinctam, amagnitudine quam denominat, sed hujus certo pacto consideratae notam & signum, eundemque 6, triplicem, integrum, fractum & radicalem sive surdum, qui postremus, cum ne ratione quidem, Autoris judicio, a magnitudine abstrahi possit, satis ostendat, numerum a magnitudine reipsa non differre.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 85","label":"ISAACI BARROVV, MATHEMATICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/85"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 87","label":"ISAACI BARROVV, MATHEMATICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/87"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}