{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 94","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/94.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Salis communis crystalli cubicae sunt, sive ex aqua marina, sive ex sale gemmed, sive ex fontibus saisis eliciantur. vide Figuram 9. Nitrum in crystallos sexangulas, tenues, longas & aequaliter crassas concrescit. Quae crystalli sua latera parallelogrammia habent. Eaedem autem desinunt ex altera tantum parte, vel quadam acie, vel mucrone pyramidis in modum acuminato, scil. ob varium positum duorum planorum laterum. vide Figuram 4. Iste mucro acuminatus ad modum coni figuratus, ex ipsa prismi extremitate est constitutus, & nullatenus ipsum prismi corpus extenuatur, quod multi de his nitri crystallis somniant. Salis Calcarii crystalli tenues longaeque sunt, iisque mediis quatuor latera parallelogramma sunt, at fere inaequalia; ex altera vero parte, ipse mucro ex binis planis lateribus triangularibus formatur: ex altera & adversa parte duo plana quadrata habet, perpetuo ad contrarium cum priori illa parte positum. Majusculae ex his crystallis ad dimidium digitum longae sunt, & quaedam alias varietates, v. g. quina latera media habent &c. quae singulae suis figuris in Tabula adpicta demonstrantur. vide Figuram 5. Idem sal calcarius in ignem impositus sine flamma liquescit & in bullas intumet, pumicis que albissimi instar indurescit, plane ad modum aluminis. paCum autem dictorum salium quidam glebas aliquas velut rentes habeant, ninirum vitriolum viride ferri venam, & sal calcarium lapidem co arium, illa metalla breviter cap. 2. explicat. De Ferri metallis, cipiens, distinctionem Gilberti, venam ferri metallicam a ferrea inateria discernentis l. I. de Magnete c. 8. repudiat, experimentum, quo venae ubertas aut penuria exploratur, ab Agricola traditum approbat, venas ferri varias enumerat, in quibus (1) praecipua, magnes, (2) vena rubra scintillans quasi aranacea; (3) alia vena ferri rubra interdum mollior instar argillae, (4) haematites, (5) vena ferri in arena soluta ac lapide arenaceo, (6) in vicinia & inter ipsos carbones fossiles ex meris rupium stratis solidis & dilatatis, (7) in marga, (8) ocra rufescens a pyrite fere nata; (9) pyrites, de cujus cum plurimis metallis mistura & varietate disserit. Ex lapide calcario, de quo capite3 agit, esse in Anglia montium terrenaeque glebae longe maximam partem existimat, plurimas ejusdem differentias recensere omittit, communem notam tradens, in calcem uri posse. Eidem an, numerat cretam albam hujusque albam argillam, silices in montibus cretaceis naturaliter inventos, Seleniten, gypsum, ejusque differentias plurimas, Stalactiten &c. His principiis positis, capite 4 fontes medicatos Angliae enarrat, Adi in quibus, quos ipse experimentis exploravit, duo tantum genera Salium se invenisse scribit, Nitrum scilicet Calcarium, & Sal commune, & terrenam glebam duplicem, Ochram & Lapidem Calcarium.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 93","label":"ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/93"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 95","label":"ULRICI HUBERI AUSPICIA DOMESTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/95"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}