{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 115","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/115.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Cassinus, qui observationes suas cum iis, quas accepit e tota pene Europa, contulit. Complures aliae factae sunt observationes, circa Venerem inprimis, quae ineunte mense Junio eundem cum Sole parallelum pertransiit; utrumque aequinoctium, autumnale & vernum fuit definitum. Circa res Geographicas praecipuus labor incubuit, ac primum de charta Galliae instauranda actum fuit. Quae gesta sunt anno 1682, cum in Physicis, tum in Mathematicis, sectio decima complectitur. Ciconia, avis vulgo dicta Casuel, psittacus Arras dictus, & aliae aves Versaliis allatae dissectae sunt. Illud experiri placust, quantum salis volatilis sit adhibendum, ut una cum spiritu salis tumultuetur. Tractatum suum de coloribus tum absolvit D. Mariotte, & legit in conventu Academicorum, qui postea typis mandatus est. Occasione Lunaris eclipseos, quae die 21 Februarii accidit, D. Cassinus dissertationem de Lunae defectione conscripsit, in qua praeter caetera causas affert, cur umbra Telluris tum radiis Solaribus nonnihil illustretur, idque ex radiis in Telluris atmosphaera proficisci demonstrat. Die 21 Maii Ludovicus Magnus Observatorium invisit, instrumenta Astronomica, & universae terrae planisphaerium, cujus diameter est 27 pedum, in tabulato turris occidentalis summa cura delineatum, icones Lunae a D. Cassini opera quam diligentissime delineatas, uti & piscium figuras a D. de la Hire expressas est contemplatus. Tum temporis D. Du Glos in insulam S. Thomae sub linea aequinoctiali profectus est. Exeunte Augusto Cometa apparuit sub Ursae constellatione: observationes factae in Goraea insula a D. D. du Glos, Deshayes & Varin missae sunt ad Academiam. Ex observationibus a D. D. Picard & de la Hire factis circa utriusque maris littora, locorum insignium, quae ad Oceanum sita sunt, tum latitudines, tum longitudines sunt constitutae. D.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 114","label":"REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/114"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 116","label":"REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/116"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}