{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 116","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/116.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"de la Hire in Provinciam profectus, maris Mediterranei praecipuas urbes invisit, & earum positiones perspectas habuit, ex quibus & aliis, quae anno insequenti summa diligentia sunt peractae, charta Galliae multo accuratior, quam quae hactenus prodierunt, concinnari potest. Illud ex longa observationum serie conclusum fuit, locorum longitudines multo iis arctiores esse, quae in tabulis Geographicis sunt designatae. Unde si eadem ratione, quae in Gallia fuit usurpata, aliarum regionum longitudines, seu differentiae Meridianorum contrahantur, non multum a vero aberrabimus; cujus rei periculum factum est in magno Observatorii planisphaerio. Tractatum de Gnomonica hoc vertente anno legit D. de la Hire, quem brevi post tempore in lucem emisit; circa Hydrostaticam D. Mariotte quaedam fecit experimenta, quae hoc in loco perstringuntur. Observationes Astronomicae anno 1683 factae postrema sectione memorantur. Cum D. Facio de Duilliers quaedam in globo Saturni observasset, quae a D. Cassino ante aliquot annos visa fuerant, de his inter se contulerunt, atque ex iis, Saturnum circa suum axem verti, conclusum fuit; novum quoque phaenomeni genus in coelo deprehendit D. Cassinus die 18 Martii, lumen videlicet quoddam oblique secundum Zodiacum porrectum. D. de la Hire stellae majoris eanis meridianam altitudinem qualibet hora diei & noctis, etiam in ipsa meridie cepit, quod ante factum non fuerat, idque permagni usus esse potest. Die 3 Aprilis D. Cassini proposuit methodum inveniendi Meridianorum differentias in observationibus satellitum Jovis, etiamsi eadem observatio in altero locorum facta non fuerit. Exemplum hujus methodi cap. V hujus sectio. nis allatum reperies. Qua ratione linea Meridiana ab Oceano ad mare usque Mediterraneum produci possit, D. Cassinus peculiari dissertatione exposuit. In duas partes divisi sunt qui huic operi perficiendo fuerunt destinati. D. Cassinus lineam Meridianam ad S. Salvatoris, in Borbonio tractu promovit, hoc est, ad 140000 hexapedas. D. de la Hire ab oppidis Mondiderio, & Surdonio usque ad Cassellum montem progressus est, Sed mors inopina Illustriss. Colberti hoc opus magna ex parte provoctum abrupit. Libri tertii sectio prima ab experimentis Physicis & Chymicis anno 1684 fusceptis initium ducit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 115","label":"REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/115"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 117","label":"REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/117"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}