{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 117","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/117.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"De salsugine aquae marinae actum fuit; variae sunt stirpium factae analyses, praemissa earum maceratione; experimenta quoque nova circa liquorum coagulationem, & effervescentiam, a D Borel tentata fuerunt; liquor ex hydropico per paracentesim eductus, a peritissimo Chirurgo fratre D. du Verney sale volatili foetus inventus est; sanguinis humani analysis facta; nonnulla circa glaciem iterata sunt experimenta. Nonnulla animalia Versaliis asportata dissecta sunt, & descripta, ut felis odorata, vulgo civette, simia, hystrix, leaena; pellis ranae structura singularis a D. Mery exposita. Hoc anno duo satellites Saturni, qui ordine sunt primi, a D. Cassini sunt deprehensi, & eorum motus ab eo definiti. Systema Saturni & satellitum ejus absolutum Regi invictissimo obtulit; de parallaxi Martis, & de macula tum in Sole visa dissertationem conscripsit. Intra 15 dies duae eclipses, una Solis, Lunae altera sunt observatae, atque occasione Solaris eclipsis D. Cassini de praedictione earum eclipseon dissertationem elucubravit. Ineunte hoc anno D. D. Sedileau & Chazelle observationes cum D. Cassino factas, & calculos a se initos in producenda linea Meridiana ab Observatorio versus Austrum, in ordinem digesserunt. D de la Hire inchoatam Galliae tabulam exhibuit, in qua praecipui portus sic notantur, ut differentiae inter eorum situs, ac eos qui a Geographis in tabulis designantur, statim conspiciantur. Anno 1685 P. Fontenay cum tribus aliis Societatis suae Patribus in orientales plagas profecturi, in Academiam venit: de iis quae ad Astronomiae & Physices amplificationem faciunt, cum Academicis collocuti sunt; de mutua cum Academia ineunda ratione & societate jam ante convenerant. Sectione 2 inter multa experimenta Physica, multa de rebus Dioptricis, illud praeter caetera insigne est, quo vitra telescopii in res objectas, seu in coelo, seu in terra positas diriguntur, idque citra tuborum, aut machinarum apparatum. Ea ratione D. Cassini duos satellites Saturno proximos deprehenderat, usus vitro objectivo 100 pedum, quod nullo erat tubo instructum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 116","label":"REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/116"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 118","label":"REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/118"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}