{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 119","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/119.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Acta anno 1688 quinta sectio complectitur; primum analyses rerum ex quibus materia medica magna ex parte constat, gummi, resinarum, bituminum; nonnulla circa salium acidorum & Alkali mistionem, ut de urinae analysi taceam. Varia quoque animalia sunt dissecta; in singulis, quae spectanda magis erant, non omissa, ut in ave tarda, cercopitheco, grypho, sultana, camelo. Fontes nonnulli in Gallia spectabiles, terrae motus, qui eo anno Smirnam concussit, historia, & alia non contemnenda cursim referuntur. De die Paschatis dissertationem legit D. Cassini, qui induciarum tempore profectus in partes Galliae Boreales, ibi urbium aliquot positiones observavit. Sectiones sexta & septima acta annorum 1689 & 1690 complectuntur. Observationes circa nivem & glaciem, nec non circa ferri congelati contractionem factae; novum & rarum in aere phaenomenon, quod Heilbronae ad Necrum visum est, alia itidem Physica phaenomena referuntur. Multa animalium cadavera sunt dissecta; nonnulla circa dentium formationem animadversa; a D. du Verney musculi avium respirationi destinati sunt expositi; vesicae structura diligentius fuit examinata. In publica domo cadaver militis annos 72 nati aperuit D. Mery, in quo partes omnes thorace & abdomine contentae, locis suis emotae visae sunt, adeo ut quae in dextro latere extare debuerant, in sinistro invenirentur. Anno 1690 D. Varignon systema suum de gravitate & descensu corporum gravium exposuit, quod postea publici juris fecit. Circa plantarum nutritionem nonnulla fecit experimenta D. de la Hire; D. Mery cystim felleam leonis exsiccatam protulit, in qua septem erant veluti sepimenta, suo quaeque foramine pertusa. Die 23 Augusti anni 1690 Rex Magnae Britanniae, principibus Angliae viris comitatus, in Observatorium venit. Quae in eo continentur instrumenta & machinas est contemplatus; quae tum acta fuerint, fuse in septima sectione habes explicata. Physicae observationes a P. P. Societatis in Indiis Orientalibus factae octava sectione perstringuntur. Quantum aquae Lutetiae quotannis decidat, indagatum. Hinc de fontium origine & fluminum Anno lapsu variae conjecturae. Anno 1691 frusta rubiginis ferreae Carnuti in cujusdam turris ruina reperta, & in magnetem versa, ad Academiam missa sunt. Res Anatomicae eodem anno complures discussae; structuram oculi in struthione, trochleae & funiculi, quae velo subducendo ante corneam inserviunt, artificium expendit D. du Verney; multa D.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 118","label":"REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/118"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 120","label":"REGIAE SCIENTIARUM ACADEMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/120"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}