{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 13","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/13.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Fatetur rem esse novam, (quae tamen exemplo non caret) amicorum literas, illis insciis, evulgare: at, cum in his edendis nihil secutus sit, nisi quod honori sit Autoribus, eorumque vel ingenium vel virtutem & liberalitatem patefaciat; sperat hoc institutum suum non reprehensione modo cariturum, sed & imitatores inventurum. In eum vero finem has epistolas a se divulgari ait, ut his exemplis cognoscatur scribendi ratio, qua illustres viri & magnates erga literatos, aut hi vel erga illos vel inter se, seu serio agentes seu jocantes, uti soleant. Extant enim hic epistolae a Principibus, legatis, aliisque proceribus, imo & foeminis illustribus & monialibus ad Autorem datae: in quibus etsi nonnullae Gallica aliave lingua fuerint scriptae, omnes tamen Italica lingua legi voluit. Cum ergo in his literis stylum maxime spectari velit, factum inde sine dubio, ut nec temporis ordinem servaverit, nec omnibus literis diem adscribendum putaverit. Praeter dictionis vero cultum, de quo aliis judicium relinquimus, res quoque in his occurrunt, quae vel ingenii vel doctrinae dotibus lectorem detinere possunt. Partis I Epistolam primam & nonam, utramque satis prolixam, eo artificio contextam videmus, ut nulla vox sit adhibita, cui litera canina insit, nec tamen sententiae vis illata videatur. Epistola septima Brussonus Historicus Venetus Autori nostro impertit catalogum familiarum tam veterum quam novarum, quae Venetiis in Patriciorum vel Nobilium ordinem fuerunt relatae. Epistola XII & XIII Illustrissimus Comes Fridericus a Dohna, errorem nuperi scriptoris arguens, prolixe aperit origines, nec non progressus & fata gentis suae, in qua haerere novimus Burggraviatus dignitatem, certissim o utique antiquitatis argumento, cum memoria nullibi extet alius Burggravii his proximis seculis creati. Neque non Comites & Barones dictos esse Dohnanos fatetur, idque qua de causa, quibus. ve temporibus factum sit, disquirit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 12-2","label":"LETTERE DI GREGORIO LETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/12-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 14","label":"LETTERE DI GREGORIO LETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/14"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}