{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 131","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/131.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Enimvero cum Maimonides ipse in plurimis Misnae locis ad figuras provocet, quibus obscuriora illustrentur, tales ab eo excogitatas confectasque fuisse, vero est simillimum. Sed eae tamen comparent nusquam, ut adeo vel perierint, dubium quo casu, vel, quod Judaei ipsi fatentur, lucem nunquam viderint. Figurarum tamen & imaginum cum magna vis sit in rebus clare repraesentandis, in iis etiam ad mentem Maimonidis, Bartenorae, Rabbenu Simsonis & aliorum adornandis, nihil studii Noster omisit, accersitis undiquaque suppetiis; ut etiam non ad Liburnenses tantum in Italia, qui jam nonnullas figuras una cum Maimonidis in Misnam commentariis Arabicis subministrarunt, sed & Thessalonicenses in Graecia, & Elkaironenses in Aegypto Judaeos, dandas eo nomine literas censuerit. Laudat vero inprimis, qui nec nobis silentio praetereundus est, Virum doctissimum Salomonem Jebudam Leon, Templo Hebraicarum Scholarum apud Judaeos Lusitanos Amstolaedami Praefectum eorumque Ecclesiae Rabbinum, qui ducentas ultra figuras sibi a Patre relictas in commune commodum suppeditaverit. Fuerat vero pater ejus Jacobus Jehuda Leon, Hamburgensis prius, deinde Amstelodamensis coetus Rabbinus, tractatu de Templo Jerusolymitano Hebraice conscripto, & a Joanne Sauberto, Serenissimi Brunsvicensium & Luneburgensium quondam Ducis Augusti jussu, in Latinam linguam translato, nec non scriptis aliis in lucem editis, ut sunt Fabrica Tabernaculi, de Cerubinis, Versio & Notae in Psalmos, Misna cum punctis, celeberrimus; cujus & Quaestiones varias ad adstruendum ea quae de Templi Fabrica scripserat, & de Ritibus Sacrificiorum quotidie in Templo offerendorum, hactenus ineditas, a Filio asservari, ignorare Lectorem benevolum nolumus. Sed & quasdam figuras a spectatissimo negotiatore Isaco de Matatia Abuab, secum communicatas memorat, quas iste a doctissimo Rabbino Agillar acceperit. Neque non depraedicat opem sibi a Rabbino Isaco, Amstelodami a Consiliis Senatui Germanorum Judaeorum & Ecclesiae Scriba, artis pingendi & sculpendi apprime perito, per multos annos praestitam. Quinto denique industriae suae insigne documentum Noster edidit, accuratissimis tum locorum S. Scripturae, qui in opere ipso allegantur vel illustrantur, tum rerum & verborum Hebraicorum, tum Latino rerum & verborum locupletissimo, indicibus ita confectis, ut instar Lexici exhibere queant.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 150","label":"SURENHUSIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/150"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 132","label":"ANNOTAZIONI SOPRA IL VOCABOLARIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/132"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}