{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 148","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/148.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"ACTA ERUDITORUM quentibus discatur. Esto ergo Septimum numisma aereum pag. 604 Augusti cum vase incognito, fortassis ex hydraulicorum genere. Octavum numisma Trajani aereum pag. 643, in cujus aversa Hesione rupi alligata a Ceto servatur. Inscribitur autem HPOYCA - - - - quod in Herculis honorem signatum sit, qui Hesionem solvit, cujusque apud Prusaenses cultus peculiaris fuit. Nonum numisma Antonini Pii moduli maximi pag. 663, cum Jove Statore inter aram & aquilam stante, dextraque hastam, sinistra fulmen tenente. Decimum numisma Caracallae maximi moduli pag. 699, cum figura nuda ad tripodem stante, sinistraque fulmen gestante, inscriptum KOINON OPAKON AAEΣANAPIAEN DIAIIIIDIIOAI, & in medio ITOIA. Undecimum numisma Aureliani aereum pag. 758, in cujus aversa Mars cum Sole globum tenens, assidente ad pedes captivo, MARTI INVICTO inscribitur. Duodecimum numisma Constantii Chlori aureum moduli maximi pag. 785, cujus in aversa Constantius & Galerius Maximianus globum medium tenentes CONCORDIA AVGG. ET CAESS. inscribuntur, additis intra lauream votis XX. Decimum tertium numisma aureum Severi Caesaris pag. 791, cum Hercule stante, dextraque clavam sinistra arcum tenente, a tergo prominente pharetra, a brachio finistro dependente Leonis pelle. Inscribitur HERCVLI CONSER. AVGG. ET CAESS. N. N. Decimum quartum numisma Constantii aureum maximi moduli & fulgidissimum pag. 817, cum Constantinopoli habitu muliebri in throno sedente, dextra globum cum victoriola lauream porrigente, sinistra sceptrum tenente, inscripta GLORIA ROMANORUM S. M. ANT. Sed quis omnia in tanto Thesauro & rara & elegantia enumeret? Nonaginta sex plagulas hoc opus continet, nec pagina occurrit, in qua non singulare quid Lectoris & oculum & animum pascat. Non deest Principe digna & chartae, & impressionis, & ornamentorum magnificentia. Capitibus quibusvis eleganti caelo proponuntur Gloriosissimi Electoris merita. Hic Armamentarium videas Berolini recens exstructum, hic Templum cathedrale ibidem brevi exstruendum, hic Legionum Brennonicarum victoriosissimum ex Ungaria reditum, Dicasterii Electoralis sanctissimum consessum, Electoralium Venationum nobilissimas delicias, adeo ut hoc byGoogle hoc opere, quod in frontispicio adumbratur, Heroica Friderici III magnanimitas non tantum Romam temporis prisci injuria dejectam restituisse, sed & dignam meritis & virtutibus suis lauream manibus Famae per Orbem terrarum placidissime volitantis gloriose videatur recipere.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 147","label":"LIBRI NOVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/147"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 149","label":"DISSERTATIONS SUR LE MESSIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/149"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}