{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 150-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 150-2","ref":"150-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/150-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/150-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/150-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"ACTA ERUDITORUM III pergit ostendere, Jesum dogmata de resurrectione mortuorum, vita & morte aeterna primum clare revelasse, atque sic, quomodo Deus per foedus gratiae nobiscum initum Deus noster fiat, declarasse. Unde cap. IV. demonstrat, religionem Christi Mosaica longe perfectiorem esse, quia ceremonialia a Mose tradita minus obligent, quam moralia Evangelii, cum illa solum voluntatem, haec etiam sanctitatem Dei & aequitatem fundamenti loco habeant; haecque illis graviora esse, quia triumphum spiritus de carne, mundo & affectibus nostris requirant. Patres V. T. doctrinam de judicio extremo & resurrectione solum velut suspicando attigisse, & phrases ac dicta V. T. quae nunc recte eo referantur, praesertim Psalm. L, 1. Dan. XII, 2. Hos. VI, 2. Ezech. XXXVI. Job. XIX, 25, 26. facile aliter explicari potuisse. Hinc Christum Matth. XXII, 32. perconsecutionem, non nisi sensu Dei instructo faciendam, resurrectionem probasse. Davidem per mortem & resurrectionem in Psasmis pericula sua & liberationem ex illis intellexisse; & Sadducaeos resurrectionem negantes toleratos concludit. Porro cap. V Christi vaticinia de excidio Reipublicae Judaicae eventu exactissimo firmata, miracula ejus & discipulorum a Judaeis atque Paganis, etsi praejudiciis adversis valde occupatis, recepta, maxime postquam in Ecclesia Judaica diu miracula desiissent, (Bath-Kol enim pro fabula habet) ejus divinam missionem confirmare ostendit. His expositis progreditur cap. VI ad loca Pentateuchi, quae de Messia agunt, eaque omnia, nominatim Gen. III, 15. XII, 3. XLIX. 10. Num. XXIV, 17. Deut. XVIII, 15. explicat, glossisque Judaeorum eleganter refutatis, ad Christum applicat. Speciatim in illustrando dicto Gen. III, 15. multus est, & per semen mulieris omnes electos, praecipue vero Jesum; per serpentem calcaneum fodientem Diabolum ex invidia omnes homines, speciatim Christum, ad mortem rapientem; per capitis contritionem, resurrectionem fidelium cum Christo intelligit, atque tentationem protoplastorum primum Diaboli peccatum fuisse suspicatur. Pergit cap. VII ad sequentes libros Biblicos, & locum 2. Sam. VII, 12. egregie explicat, Davidemque ac Salomonem typos Christi fuisse probat. Posthaec cap. VIII ad libros Propheticos transit, genium prophetiae postulare, ut obscura sit, praefatus. Observat vaticinia de Messia sensim aucta: initio mundi solum promissum, eum futurum esse hominem; mox ex Abrahami posteris, inde ex Jndae semine, tandem ex Davidis familia proditurum, revelatum esse. Vaticinia de Messiae conceptione Ps. CX, 3. de ejus nativitate Es. VII, & IX. (ubi per Emanuelem filium Esaiae, ut typum Messiae intelligit) denique Mich. V, 2. ad Christum applicat. De tempore adventus Messiae in Jesum exacte quadrante cap. IX ex Hag. II, 6 - - 9. Mal. III, 1. disserit. De LXX septimanis Danielis vero peculiariter cap. X agit, & in earum calculo Scaligerum sequitur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 149","label":"DISSERTATIONS SUR LE MESSIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/149"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 151","label":"DISSERTATIONS SUR LE MESSIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/151"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}