{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 164","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 164","ref":"164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/164.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"propositam, existimavit Amesius, JCtos sibi misere contradixisse, dum justitiam per unicum actum, jus scilicet cuique suum tribuendi, definiant, cum tamen tria legum praecepta, honeste esse vivendum, neminem laedendum, suum cuique tribuendum, ipsi statuant, Justitia autem aeque late pateat, quam leges: sed respondet Noster, tria illa praecepta non esse positiones artis fundamentales, quibus reliqua disciplina sit superstruenda, sed nihil aliud esse, quam sententias & dicta, quibus animi sui propositum inde ab initio designent juris conditores; praeterea definitionem JCtis adhibitam, non omnem, sed particularem solum describere justitiam, ut frustra quis inter ea exactam requirat harmoniam. In l. 6. de his qui sui vel alien. jur. Ulpianum, dum eum, qui marito per decennium absente, interim natus sit, mariti filium non esse docet, non nugari, ceu cavillatur Bachovius, Noster ostendit, cum ei id demonstrare fuerit propositum, quod praesumtio ex matrimonio orta, per probationem contrariam possit elidi: hinc uti eum exemplo aliquo indubitato, ut dein ad magis dubia pergat; ab indubitatis autem & concessis negata concludere & adfirmare, non esse absurdissimum, nec adeo quod Ulpianus scripsit, monere nugatorium, ut etiam quibusdam gentibus placuerit, patrem haberi qui per decennium abfuerit, ut in Anglia juris esse scribat Chamberlanus in Noviss. Stat. Angl. p. 1. c. 18. si modo quatuor maria, quibus Britanni cinguntur, non transierit. Dispositionem §. 9. I. de adoption. qua castratis facultas adoptandi abjudicatur, contra censuram Leonis Philosophi Imperatoris, in Nov. 26. castratis adoptandijus concedentis, Consultissimus Autor defendit, suspicaturque eunuchorum potentiam in aula Byzantina, quae seculo nono, quod est Leonis, jam impense creverat, magis occ sionem dedisse novae constitutioni, quam valorem aequitatis. Ex pactis nudis non oriri obligationem ad agendum efficacem, nota Romanorum sanctio est, in l. 7. §. 4. de pact. proposita, quam inte pretes varie accipiunt, dum aliqui eam de pactis non serio, nec deliberato animo initis, cum Maestertio explicant, alii eam, si de seriis accipiatur, aequitati naturali repugnare arbitrantur. Verum Huberus & illos & hos falli ostendit, docetque juri naturali haut quicquam detrahi, si imperium civile actus subditorum ita circumscribat, ut ex omnibus obligatio efficax haut nascatur; cum hac ratione jus naturale non mutetur, sed, ne ad quosvis actus illud applicari queat, solum efficiatur. In l. 7. §. 12. de pact.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 163","label":"MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/163"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 165","label":"MARGARETHAE AVSTRIACAE, ELECTRICIS SAXONIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/165"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}