{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 17","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/17.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"viralem celebrat, ejusque historiam ab Aristaea, ut fertur, conseriptam rejicit, & mox in subsequenti octava autoritatem ejus, quam apud Judaeos aeque ac apud Christianos indepta sit, examinat; in nona vero varias illius editiones enumerat. Decimam versioni Latinae vulgatae destinavit, & in ea Hieronymo hanc vindicare studet, quamvis nihil omnino, quod Hieronymi non sit, in ista haberi, asserere non audeat, de caetero, cur a concilio Tridentino authenticae elogio insignita illa fuerit, prolixius indagans. Undecimae contenta eo collimant, ut libros, quos vocare suevimus apocryphos, ad Canonem reducendos venire probetur. Duodecima praecipuas regulas hermeneuticas inculcat. Decima tertia Pentateuchum Mosi tanquam genuino autori vindicat. Decima quarta Praeadamitarum existentiam refellit, mundumque in instanti creatum esse negat. Decima quinta Paradisum terrestrem contemplatur, ac de serpente Evam seducente tradit, quod verus ille serpens fuerit, sed in quem Diabolus se subdole insinuarit; tandemque Paradisi aditum Angelo & gladio versatili communitum fuisse innuit. Esum carnium ante diluvium haud obtinuisse apud viros pios, in decima sexta dissertatione Autor conjicit, congressum vero Angelorum cum hominum filiabus explodit, deque idololatria addit, quod ejus origo parum certa sit. In decima septima Enochum minime fuisse mortuum, sed tamen, quorsum eundem Deus transtulerit, non satis exploratum haberi contendit. Hinc de arca Noachi quaedam in medium affert, ac diluvium universum orbem inundasse probat. Decima octava dissertatio Melchisedeci & Jacobi Patriarchae prosopographiam complectitur. Decima nona polygamiam jure naturae haud prohiberi affirmat. Vigesima Jobum ex Esavi familia ortum traxisse probat, libri vero ejus nomen praeferentis autor num ipse, an alius quis dici debeat, in medio relinquit. Vigesima prima statum reipublicae Judaeorum quoad civilia & sacra, pro temporum diversitate & ipsum diversum, considerat. Vigesima secunda miracula Solis sub Josua duce atque Erechia rege tuetur; Jephtam non immolasse, sed perpetuae virginitati devovisse filiam suam contendit; & verum quidem Samuelem, sed corpore ad tempus assumto, apparuisse Sauli asserit; Josuam libri ejus nomine insigniti autorem esse; librorum Judicum, Ruth, Regumque autores ignorari; priorem, qui Esrae nomen in fronte gerat, librum ab ipsomet Efra, librum Tobiae ab alterutro vel utroque Tobia conscriptum fuisse; libri vero Judith autorem incertum videri; ambiguumque, ad quem liber Estherae mereatur referri; Proverbia, Ecclesiasten, Canticumque Canticorum Salomonem procul dubio parentem agnoscere, in dissertatione vigesima tertia Autor pluribus evictum dare allaborat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 16","label":"LETTERE DI GREGORIO LETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/16"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 18","label":"LETTERE DI GREGORIO LETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/18"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}