{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 18","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/18.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"In vigesima quarta de Psalterio Davidis monet, non omnes in eo Psalmos Davidem autorem agnoscere, e titulis quoque alios canonicos esse, alios humana autoritate additos, vulgatumque Psalterium illud ipsum dicit, quod ad Hexaplorum fidem divus olim Hieronymus emendarit; libros Maccabaeorum (quos haud ab unico autore scriptos putat,) adversus objectiones eorum, qui e numero canonicorum ipsos eximunt, defendit; nec tertium quartumque Esdrae librum unius autoris opus esse admittit; Orationem vero Manassis Regi huic indubitato vindicare non audet. Reliquae dissertationes ad Chronologiam sacram spectant. Postquam enim in iis de divisione omnis aevi secundum Gentiles, Judaeos & Christianos, deque annis Solis & Lunae, mensibus, cyclis, indictionibus, periodoque Juliana prolixius locutus est, annos primorum Patriarcharum considerat, eosque nostris similes omnino fuisse docet. In rebus chronologicis textus Hebraici calculum Versioni τῶν ὁ omnino praeferendum venire affirmat, eaque propter cum R. P. Pezerono, secus sentiente, in arenam descendit. Diluvium orbem inundasse ait anno vitae Noachi sexcentesimo. Cainani, Arphaxadi filio, nullum inter Patriarchas post diluvium viventes locum relinquit. Ut alia taceamus, quae de sex mundi aetatibus (tot enim ad Christum usque numerandas censet,) ad accuratissimorum Chronologorum calculum commentatur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 17","label":"LETTERE DI GREGORIO LETI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/17"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 18-2","label":"SACRA SCRIPTURA UBIQUE SIBI CONSTANS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/18-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/18-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}