{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 196","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/196.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"633: Ego id agere constitui, ubi primum otium nactus ero, ut rem omnem Mechanicam reducam ad puram Geometriam; problemataque circa Elateria, & Aquas, & Pendula, & Projecta, & Solidorum Resistentiam, & Frictiones, &c. definiam; quae hactenus attigit nemo. Credo autem rem omnem nunc esse in potestate, ex quo circa regulas motuum mihi penitus perfectis demonstrationibus satisfeci, neque quicquam amplius in eo genere defidero. Tota autem res, quod mireris, pendet ex Axiomate Metaphysico pulcherrimo, quod non minoris est momenti circa motum, quam hoc, totum esse majus sua parte, circa magnitudinem. Haec Leibnitius ad Oldenburgium. Axioma arbitramur esse id, cujus mentionem postea in Actis nostris fecit, nempe causam plenam effectui integro aequipollere; uti totum omnibus partibus simul aequatur. In Nepvtonianis multa sunt egregia de seriebus infinitis. Habetur & p. 630 dimensio lineae Cissoidis a Nevvtono data, ex supposita Hyperbolae Quadratura: & fundamentum Calculi Differentialis a Leibnitio expositum p. 648, in literis ad Oldenburgium cum Neoptono communicandis, qui testatus erat se quaedam cognata habere; relatum hic occasione Nevvtonianae methodi, ducendi lineam per data puncta. Et notabile quoque est, quod Huddenius Leibnitio dixerat, (p. 650) posse se curvam describere analyticam, seu certa aequatione uniformi constantem, quae faciei hominis cujusdam noti lineamenta designet. In ipsis quoque Wallisianis multa ad Analysin egregia habentur, ex quibus eminet Epistola 30 Jul. 1697 scripta, recensens varias methodos in erioris Geometriae; una cum responsione ad eam Leibnitii 28 Septemb. 1697; ubi etiam de consensu medii Arithmetici, motus compor siti, ac Centri gravitatis; & promotione Centrobarycorum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 195","label":"JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/195"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 197","label":"JOHANNIS WALLIS, S. T. D. GEOMETRIAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/197"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}