{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 21","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/21.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"II, 12 descriptum commiserit, a transgressione tamen praecepti quinti absolvendum statuit, eo, quod divina inspiratione motus talem sese gesserit. Israelitas vero vasa argentea & aurea & vestes pretiosas Aegyptiis subtrahentes, a furti crimine ideo liberat, quod vel jure belli, vel jure compensationis ob debitam mercedem, vindicare sibi ista licite potuerint. Lev. XII, 2 septem tantum dies immunditiae mulieris, quae masculum pepererit, constitui, ast cap. eodem v. 4. per dies triginta tres eandem immundam pronunciari dum observat, in verbis prioribus immunditiem talem, qualis menstruatarum fuerit, sed in posterioribus minorem, & a contactu modo rerum sacrarum, verum non item ab hominum consortio arcentem denotari superaddit. Legem Lq XIIX, 16. de nuptiis cum uxore fratris haud ineundis, minime tom ait per statutum Deut. XXV, 5. ubi fratris uxor fratri ducenda concedatur; ibi namque casum supponi, quo aut frater aut ejusdem liberi superstites adhuc agant, heic vero fratris absque liberis defuncti uxorem subintelligi. Ne mirum cuiquam appareat, cur Moses se non posse solum sustinere dicat omnem populum Num. XI. 14, eum tamen juxta Exod. XIX, 25. 26. jampridem viros sibi strenuos adsciverit, eosque millenarios, centenarios, quinquagenarios, decanos constituerit Judices, respondet, hos in forensibus solum negotiis & in administratione civili Mosen auxilio suo sublevasse, majoribus interim causis, quae certe frequentiores fuerint, ipsi unice relictis. Uxorem Mosis Aethiopissam Num. XII, rocte vocari ostendit, quamvis Exod. II, 16. 21. Madianitis dicatur. Madianitas enim in Seripturis vulgo appellari Aethiopes, quia terra quoque Madian interdum audiat Aethiopia, non Africana quidem illa & occidentalis, verum orientalis & Afiatica. Bileamum Num. XXII, 5. XXIV, 3. 15. & Jos. XXIV, 9. filium Beor, ast 2. Pet. II. 15. filium Bosor dici, aut, quia nomen Bosor & Beor unum idemque fuerit, & Graeci saepius in nominibus efferendis nonnihil ab Hebraeis secedant; aut, quia pater Bileami duplici ista appellatione insignitus fuerit. Cur Moses dicatur locutus trans Jordanem Deut. I, 1, cum tamen, ut ex Cap. III, 8. 17. & XXXIV, 1. 4. 5.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 20","label":"SACRA SCRIPTURA UBIQUE SIBI CONSTANS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/20"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 22","label":"SACRA SCRIPTURA UBIQUE SIBI CONSTANS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/22"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}