{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 211","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/211.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Marchioni est Za & /Z: hoc exinde venit, quod Nevvtoni proportionem 4AB FAC: BC:: BC: MP secutus, posuerit msv: mn Tvv Σ /a, cum tamen si fecisset ABFAC: BC:: BC: MP(quae proportio non minus convenit curvae, quam illa cujus primus antecedens, hujus primi quadruplus est, imo alius quivis multiplus aeque satisfaceret) potuisset ponere simpliciter m fv:mmi vv – a; quod si fuisset factum. ad meas omnino perventum fuisset expressiones, quae quod careant ista inutili subquadruplicitate, quodammodo simpliciores sunt: profecto nescio cur Vir Illustr. vel ante eum ingeniosissimus Nevvtonus sumendo 4AB potius quam simplex AB voluerint entia multiplicare praeter necessitatem. Quod porro attinet ad figuram curvae, elegantissime eam delineatam dedit Illustr. Hospitalius (vid. lejus fig. 1) sciendum tamen est, utramque curvae partem DM & DO, ab utroque axe AL & AK magis ac magis removeri distantia quavis data majori, quod notari velim, ne quis putet partem DO prout in schemate exhibetur, in infinitum continuatam non nisi ad certum intervallum ab AK discedere. Angulus quem curva DM, DO in puncto reversionis D facit cum axe conjugato AK, triens est anguli recti, adeoque complementum seu duo trientes recti erit inclinatio curvae maxima & minima ad axem AL, nimirum maxima partis AL, minima vero partis DO: quod alicujus usus esse potest in re nautica; quod si enim navis construeretur secundum curvaturam DM, patet utique ambo prorae latera cum axe navis non posse majorem angulum capere quam ad summum 60 grad. si vel tantillo major esset, jam non facillime aquam sulcaret, inter omnes naves quae ejusdem essent amplitudinis & longitudinis. Monendum hic est non tantum convexam superficiem a curvae parte DM, vel concavam a parte DO, Dd 2 ro- - τ τT- ν -","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 210","label":"JOH. BERNOULLII, DE SOLIDO ROTUNDO MINIMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/210"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 212","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/212"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}