{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 217","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 217","ref":"217","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/217","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/217.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"gationis Cardinalis Spada accessit, & Theologis ad propositiones illas examinandas evocatis, ut eas ita considerarent, injunxit. Ceterum suffragia Theologorum, quibus examen dictarum propositionum demandatum fuit, impressa fuerunt cura Jansenistarum A. 1657, sed minus accurate, ut Auctor docet. Vizzanum enim, qui hanc suffragiorum editionem cum exemplo primo & praecipuo contulerit, testari, in sex suffragiis circa primam propositionem latis, haec verba: in sensu Jansenii & erronea, aut haretica, aut haeresi proxima, omissa esse; id quod tamen casu potius quam data opera aut fraude Jansenistarum factum esse, arbitratur. Innocentium X, licet benevolum quoque erga Jansenistarum Deputatos animum declaraverit, tandem tamen, cum ipse accuratiori causae hujus discussioni interfuisset, & ad eam cognoscendam nihil fecisset reliqui, promulgata Bulla, propositiones istas atro notasse lapillo. Jansenistas autem in Gallia degentes, quod Pontificis decreto se submitterent, videri voluisse, adeoque non semel declarasse, eas propositiones, in isto sensu, quo a Pontifice damnatae sint, acceptas, a se quoque pro haereticis & erroneis haberi; sed longe aliam sententiam sub pectore illos clausam habuisse, Auctori certissimum est, idque productis ex variis Jansenistarum libris testimoniis, aliis quoque persuadere annititur. Imo refert, aperte deinceps eos Bullam Pontificis aggressos, valdeque conquestos esse, primo quod varii, quos propositiones istae admittant, sensus in Bulla Pontificis non fuerint indicati, nec declaratum, in quo demum sensu, ceu haereticae & erroneae rejiciantur: deinde quod istae propositiones Jansenio tribuantur, cum tamen neque quoad verba, neque quoad sensum haereticum & erroneum, in Jansenii opere reperiantur, quippe qui tantum doctrinam Augustini exposuerit defenderitque. Sed quid ad utrumque Anti Janseniani regesserint, Auctor non praetermittit. Cumprimis autem observat, celebrem istam contentionem, sive, uti vocant, quaestionem facti, hinc enatam esse, cujus ratio in quo consistat, paulo enucleatius edisserit. Nimirum non de eo quaeri, an Jansenius sit haereticus, nec etiam de eo, an cum sensum propositionum istarum, cum eas scriberet, in mente habuerit, quem Romanus Pontifex damnavit; sed an ista loca libri Janseniani, in quibus de quaestionibus in dictis propositionibus comprehensis agit, eum habeant sensum, quem Romanus Pontifex ceu erroneum & haereticum damnavit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 216","label":"HISTOIRE DES CINQ PROPOSITIONS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/216"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 218","label":"HISTOIRE DES CINQ PROPOSITIONS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/218"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}