{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 257","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/257.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Quemodum enim diversorum animalium urina pungentibus salibus Is minusve impraegnatur, ita glandularum quoque harum proportio non secus ac ratione diversae longitudinis urethrae discrepat. Notatu dignum, tales in foeminis haud potuisse a nobis deprehendi glandulas, quae cum illis virorum convenirent, quamvis analogis quodammodo gaudeant, in mulieribus a Grassio prostatarum mulierum titulo descriptis; nihilominus cum hae excretoriorum ductuum osculis ad egressum urethrae pateant, non nisi Nymphis ac Pudendi labiis ab urinosis salibus tuendis inserviunt, liquoremque secretum in coitu emittunt, prout alibi a me traditum; universa interim urethra ita brevi in mulieribus existente, ut sphincteris vesicae contractio quibusvis urinae reliquiis ex eadem expellendis sufficiat. Usus glandularum in praesenti exhibitarum duplex occurrit: primum, penis dum erigitur, tantum liquoris in urethram ab iis deponitur, quantum omnibus urinae reliquiis ejiciendis harumque cum semine commixtioni praecavendae sufficit; deinde vero, quae alio tempore liquoris ab ipsis in urethram jugiter emittitur portio, canalem hunc ab urinae salibus defendit. Similis namque exsudatio continua, nec a prostatarum, nec a vesicularum seminalium ductibus excretoriis valet proficisci, quia liquoris per priorum oscula exitum interna urethrae membrana, e vicino sphinctere admodum coarctata, seminis autem e posterioribus sive seminaminalibus vesiculis emissionem praeposita caruncula seu caput gallinaginis arceat, eaque propter diaphragmatis, musculorum, abdominis ac levatorum ani adjumento partes istae veniant comprimendae, quo contenta secernant.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 256","label":"D. VITI RIEDLINI, MEDICI AUGUSTANI, LINEARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/256"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 258","label":"D. VITI RIEDLINI, MEDICI AUGUSTANI, LINEARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/258"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}