{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 285","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/285.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Non poterit proinde non Tomus, qui nunc insequitur, secundus (& ille quidem aliquot selectissimi argumenti dissertationibus constans,) gratissimus esse omnibus illis, qui paulo norunt accuratius, quanta divinarum rerum scientia, qua judicii ἀκριβεία & sermonis facundia instructus atese exornatus Noster sit. Dissimulandum tamen haud est, quod plurima heic repetantur, quae & olim separatim edita, & a nobis quoque alibi prolixius jam recensita fuerunt. Ea igitur ob labores anteactos nunc quidem nobis otium relinquunt, cum ad ejusmodi tractatuum recensus pridem factos Lectorem Benevolum ablegasse suffecerit. E tribus namque & viginti Exercitationibus, quae maximam Tomi hujus partem conficiunt, sicco nunc pede transilire licet duodecim istas, quas in Exercitationum Academicarum Duodecadem A. 1694 editam, & a nobis A. 1695. p. 67 memoratam constipatas, & inde rursus huc translatas comperimus. Sed & Irenicae ad controversias, qua sub Antinomorum & Neonomorum nominibus in Britannia agitari ante annos aliquot coeperunt, Animadversiones hoc in volumine repetuntur, quarum summam nos A. 1696. p. 378. s. exhibuimus. Quamobrem nonnisi undecim Exercitationes sunt ac quinque Orationes, de quibus in praesens monere quaedam nostrum est. Inter eas prima tituli loco praefxam gerit Gloriam Messiae Regis in demonstrationt Justitiae & Gratiae Jesaiae revelatam, quae ad capitis Jesaiani sexti illustrationem ex instituto facit, & gloriosam apparitionem Dei in Christo regnantis ad v. 1–5; sanctificationem dehinc & missionem Jesaiae ad praedictionem earum rerum, quae eventurae erant populo, v. 6––8. ac denique pronunciationem infandi judicii in Israelitas refractarios v. 9-13 eleganter atque operose dilucidat. Secunda, potivum Pauli anathema Rom. IX. 3. conceptum examinat, istudque non de sola morte violenta atque de annihilatione, nec de separatione modo ab Ecclesia, sed & de avulsione ab ipsomet Christo, & ea in aeternum quoque duratura, exclusis tamen damnatorum peccatis, intelligendum venire monet, tametsi Paulum nonnisi sub conditione locutum testatumque fuisse addat, tam immensa & incredibili charitate fratres suos Israelitas se prosequi, ut, quando ad eam felicitatem, a qua exciderint, miseriamque, in quam se praecipitarint, attendat, aeternae suae salutis dispendio, siquidem id salvo Dei beneplacito fieri posset, redemtos cupiat, ut gloria Dei in universi potius populi salute, quam in privata sua, luculentissime fulgeret.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 284-2","label":"HERMANNI WITSII MISCELLANEORUM SACRORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/284-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/284-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 286","label":"HERMANNI WITSII MISCELLANEORUM SACRORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/286"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}