{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 294","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 294","ref":"294","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/294","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/294.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"& quomodo omnia ad perfectionem cum reliquorum Sacerdotum totius ordinis, tum Summi etiam Pontificis pertinentia picturam Jesu Christi praebuerint, inque eo tanquam in suo corpore atque antitypo plenissime consummata reperiantur, ad oculum demonstrat. Insuper ad mores, ritus & consuetudines, quibus Summus Pontifex in solenni expiatione die Tisri decimo facta adstrictus fuerit, Apostolum citato loco respexisse quoniam existimat, & in istis describendis, ac ad Christum applicandis multus est. Nec ulli mirum videri debere cupit, Paulum Hebraeum ex Hebraeis, Pharisaeum, qui olim sederit ad pedes Gamalielis, ideoque rituum veterum sapientissimum, omnes istos ritus tam luculenter explicasse de Christo, vero Messia & Summo Sacerdote, cum Judaeorum vetustissimi Sapientes, Chaldaei & Hierosolymitani Targumistae, Gemarici, & alii, antequam religio fuisset deturpata, agnoverint ipsum Messiam sunimum Pontificem, per quem remissionem peccatorum obtinerent, Filium Dei, verum Jehova, Deum omnipotentem, omnisapientem atque immortalem; id quod ad convincendos obstinatos Judaeos, Jesu Christi hostes pertinacissimos, plurimis testimoniis probatum dat, necessitatemque Pontificatus Christi uberius evincit. Liber quartus circa celebrem non minus quam nexatum Ezechielis locum cap. VIII, 14. versatur, ubi mulieres ad ostium portae domus Domini, quae est versus Aquilonem, sedentes, ac Thammuz plorantes introducuntur. Memorata proinde generatim Ifraëlitarum impietate, & planctu ob mortuos, quisnam & qualis ille Thammuz sit, disquirit, ac totum se iis associat, qui per eun & dem Adonidem notari statuant. Deus autem ille omnibus gentibus notissimus plurima cum nomina habuerit, Osiris quippe alias dictus, & Serapis, & Bacchus, & Jupiter Hammon, & Pluto, & Pan, & Saturnus, & Belus, ideo singula exponit, tandemque, quisnam per idolum tot nominibus insignitum denotatus proprie fuerit, sollicite disputat, non alium hunc esse concludens, quam Josephum, maximam in Aegypto nominis celebritatem consecutum. Bovem quoque Osiris clarissimam esse Josephi imaginem contendit, & MoSochum, qui ipsi idem est, ac Thammus, una cum Remphan sive Chiun EVETI, MENSIS JULII A. MDCC. Chiun delineat, ad illustrationem locorum Act. VII, 26. & Amos V, 26. Varias hic idolorum a Gentilibus, & ex caeozelia a Judaeis","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 293","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/293"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 295","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/295"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}