{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 3","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/3.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Ad posterius autem dum accedit, de variis revelationum generibus, quibus voluntatem suam Deus hominibus sanctitate puritateque morum praeditis in V. T. manifestaverit, praesertim de prophetia variisque ejus speciebus, & ratione veros vates ab impostoribus discernendi, ex instituto disserit. Subnectit hinc justam verorum vatum apud Judaeos successionem, simulque ad sententiam Richardi Simonis de Scribis publicis examinandam digreditur. Constat namque, Simonem hunc in gente Ebraea Prophetas aut Scribas publicos constituisse, quorum munus fuerit commentarios conficere, & in his negotia publica, & quicquid memoratu dignum contingeret, consignare: & hosce quidem Scribas librorum sacrorum esse auctores, quibus etiam fas fuerit, ex arbitrio in certam formam eos redigere, addere itidem aliquid aut adimere, prout commodum illis videretur. Ast sine omni ratione hosce Scribas in scenam orbis eruditi a Simone productos fuisse Noster contendit. Nullibi enim in Scriptura S. horum Scribarum θεοπνευστων injici mentionem, nullibi eos Prophetas vocari, inCommemorari quidem II. Reg. VIII, 17. nec non alibi nuit. Scribas, virosque qui Regibus ab epistolis fuerint, sed de iis ne verbum quidem extare, quod divinitus fuerint inspirati, nec Prophetas eos appellari. Nec satis constare inquit, num commentarii de Regibus Juda & Israel, quorum in libris Regum & Paralipomenon saepius injiciatur mentio, a viris θεοπνευστοις fuerint conscripti: quod si vel maxime concedatur, nondum tamen inde colligi posse, omnes qui commentarios de rebus & negotiis publieis confecerunt, itidem divinitus inspiratos fuisse. Libros Prophetarum, quorum itidem in libris Paralipomenon fiat mentio, videri tantum fuisse libros Historicos, nec divini Spiritus instinctu aut inspiratione scriptos: sed rursus si & hoc quoque concedatur, colligi inde posse, non nisi a Prophetis ejusmodi libros confectos tum fuisse aut confici potuisse; id vero est, quod Auctor abnuit. Afferri quidem ait nonnulla a","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 3-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/3-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}