{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 304","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 304","ref":"304","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/304","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/304.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Prima Demonstrationis meae verba vera esse agnoscit lin. 16. pag. 88, in sensu ibi posito, quem ego vicissim pro vero & meo agnosco: Sed haec facilius ex praemisso Lemmate sequuntur, si mecum concipiatur totius lineolae dD gravitas in ejus medium punctum congregari, nempe grave in ejus centrum gravitatis, ut Geometris solenne est; atque grave hoc, rotatione circa dcentrum, in situm perpendicularem, sive inter d & Terrae centrum ferri; hoc est, primo momento, per rectam ad dD normalem. Demonstrationis meae verba sequentia aliquot lin. 24. pag. 88. & seqq. apponit, quibus suum in illa commentarium subnectit, in cujus ultimis verbis nempe, ut constans quadam recta est ad illam ipsam portionem, aequivocationi fundamentum ponit. Si per constantem hanc rectam intelligat infinite parvam, ejusdemque generis cum dD viz. constantem fluxionem ordinatae in Catenaria, mecum facit, estque illud ipsum quod dixi in primis vocibus ab illo citatis, lin. 14. & seqq: Sed in hoc sensu non explicant verba mea ultimo citata, quibus explicandis adduci videntur. In illis enim loquor non de gravitate lineae dD qua in situm verticalem se componere conatur, sed de gravitatis hujus causa, quam ad distinctionem voco Gravitatis actionem in Dd normaliter exertam. Atque causam hanc exponi jubeo per rectam a, ejusdem nempe generis lineam cum Catenae longitudine quam ille assignabilem vocat. Superius quidem lineae Dd gravitatis partem eam qua in situm verticalem se componere conatur, repraesentari ostendi per infinite parvam sed constantem dδ: At hujus causam, quam gravitatis actionem voco, per assignabilem & constantem a expono. Verba enim mea sunt, Gravitatis actio in partes correspondentes Catenae Dd normaliter exerta etiam constans erit sive ubique eadem, Exponatur haec per rectam a. Falso igitur post verba haec, Exponatur haec subjungit (constans Gravitationis quantitas) Et ut fidem falsae hinc expositioni faciat, prius & etiam postea (lineis 29 & 35 pag. 88.) vocem gravitatioris scribit charactere Italico, quali ubique mea verba a suis distinguit, cum interim a voce hac nimis ambigua prorsus sus abstineo, & gravitatem pro effectu, gravitatis actionem pro causa usurpo semper.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 303-2","label":"LEMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/303-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/303-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 305","label":"LEMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/305"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}