{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 32","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/32.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"NOUVELLE BIBLIOTHEQUE DES AUTEURS Ecclesiastiques. i. e. BIBLIOTHECANOVA SCRIPTORUM ECCLESIAsticorum, auctore LUDOVICO ELLIES DU PIN. Tomus X. Parisiis apud A Pralard, 1700. in 4. Alph. 14. SEculi decimi tertii Scriptores Ecclesiasticos dum tomo decime nunc exhibet Auctor doctissimus, more suo alia quoque Historiae Ecclesiasticae capita accurate prosequitur. Uberrimum autem disserendi argumentum hic statim ab initio illi praebent parum prospera Friderici II Imperatoris fata, contentionesque quae cum Romanis illi intercessere Pontificibus; in quibus enarrandis, quo pacto Auctor se gerat, ut & quousque, quae comperta sunt, & Scriptorum fide dignorum testimoniis luculentissimis comprobata, suo quoque subinde calculo confirmet, ut omnibus pateat, pauca delibabimus. Primum litis inter Imperatorem atque Honorium III excitatae causam, ex eo enatam fuisse observat, quod duos Etruriae Comites ditionibus suis spoliasset Fridericus, qui Romam se receperint: causam tamen, quae ut hosce Comites durius haberet, Fridericum impulerit, non addit. Sed cum Bononia insuper, aliaeque Italiae urbes, ut porro Auctor docet, jugum quaterent, insurgerentque contra Imperatorem, id jam palam egit, ut hostilem erga Pontificem declararet animum, eamque ob causam Episcopos, Archiepiscoposque ecclesiis praefecit, expulitque eos, qui a Romanis Praesulibus erant constituti, obtendens gaudere hocce jure Siciliae Reges, quo Innocentius III, se pueritiae annos nondum egresso, uti coepisset.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 31-2","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/31-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 33","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/33"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}