{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 322","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 322","ref":"322","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/322","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/322.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Qua aetate tamen ait neque nimium memoriae suae decessisse, & judicium augeri potius quam imminui, meditationes vero sponte sibi nasci frequentes, quas nempe sive carmine exprimere, sive prosa oratione (nam in utroque excelluit,) exornare velit, habeat paratissimas. Certe inter Anglos hactenus praecipue eminuit, seu cetera spectes poëmatum genera, seu, quod difficillimum est, Tragoediam, in qua neque Gallorum Cornelio cessit, neque Anglorum Shakespario, atque hoc tanto praestantior fuit, quanto magis litteras calluit. Commendatur ejus tragoedia, cujus titulus: All for Love, or the Worid well lost, qua amores Antonii & Cleopatrae elegantissime depinxit; celebratur OEdipus, quem cum praeter Sophoclem effingere nemo tentasset, quo rectius exprimeret, socium adscivit poëtam non infacundum Ler. Memorantur plura illius dramata, quorum catalogum exhibent Langbainius ejusque continuator Gildonus in Vitis & Characteribus Poëtarum Dramaticorum Anglorum p. 41. seq. neque vulgaris eruditionis est, quam de Dramatica Poësi Anglice scripsit, dissertatio, quamlibet haud multarum plagularum. Verum ut ad nostrum hoc opus convertamur, plane id videtur tempori huic consentaneum, quippe Fabulas continet, quibus, ut in litteris quoque & inprimis poësi vicissitudo quaedam est, Angli nunc oppido delectantur. Neque vero diffitetur Auctor, Anglos minus aptos inveniendis rebus, quam quae ab aliis inventae sunt, exornandis; unde tot videas in Anglia poëtarum Graecorum atque Latinorum versiones Anglicas elegantissimas. Nam & Noster Virgilium, olim ab Ogilbio translatum, nova versione dignatus est, & luvenalem aliosque poëtas traduxit, praemissis, ut ubique consuevit, eruditis praefationibus; & ne a proximis temporibus recedamus longius, unus Thomas Creech, Lucretii editor, & a quo Justinum Martyrem nuper exspectabamus, (sed quem indigno ἀυτοχειρίας crimine exstinctum accepimus) Theocritum, Horatium, Manilium, Lucretium, integros in versus Anglicos transfudit. Noster quoque hic Auctor non tam suas, quam alienas fabulas exhibet; nimirum Homeri Iliados librum I, (totum vero opus transferre meditabatur, quod versio Hobbesii, qui sero ad Poësin non minus quam ad Mathematica accesserat. nemini satis ad palatum esset, ex Ovipii Metamorphoseon libris quaedam, Boccacii item nonnulla Italica, ea, & Chanceri maxime obsoleto idiomate Anglico scripta. his cum in praefatione disserit, pulcre primum Homerum cum Virgilio committit, atque illum huic praestare, accurate edisserit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 321","label":"WOLFERDI SENGUERDII, PHILOSOPHIAE IN ACADEMIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/321"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 323","label":"WOLFERDI SENGUERDII, PHILOSOPHIAE IN ACADEMIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/323"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}