{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 326","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/326.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Istam vero rationem sacris Scriptoribus propositam fuisse, ut praeter Judaici populi fata nihil traderent, exinde negat, quod multa ab iis memorentur, quae aut plane Judaeos non respiciant, aut praeterea ad alias quoque gentes referenda sint. Quaerit quidem Philologus, quomodo quis persuasus esse possit, libros istos Divino instinctu esse exaratos, dum fieri potuisse ait, partim ut illi Prophetae adpellarentur, qui seculo rudi doctrina leviter imbuti erant, partim ut Judaei loco auctorum Divinorum, rerum profanorum scriptores in canonem referrent: sed neminem apud Judaeos absque miraculis Prophetae nomen tueri potuisse, eosque, qui Prophetas se mentiebantur, gravissimas poenas mansisse; Prophetas etiam non ob doctrinam, qua & alii inter eos praestabant, sed ob revelationem observatos atque cultos fuisse, Credentius respondet. Addit, eo tempore, cum Canon constitueretur, inter Judaeos omnes constitisse, quinam libri a Deo promanaverint, nec dubium esse, quin ipse Esdras in libris sacris colligendis, Divino Spiritu agitatus fuerit. Porro quoque auctoritatem librorum V. T. Philologus oppugnat, eosque supponi perinde potuisse autumat, uti multa spuria scripta primis Ecclesiae temporibus fuerint circumlata. Verum Credentius falsa Ecclesiam monumenta, tanquam cum fide pugnantia atque auctoritate destituta, omni tempore rejecisse, genuina vero reverenter suscepisse; illa a quibusdam solum adprobata, haec vero totius Ecclesiae suffragio obsignata fuisse regerit, simulque cujusvis libri auctoritatem antiquitatis testimonio inniti, sigillatim demonstrat. Haec quamvis in dubium vocare Philologus nequeat, fraudem tamen ante testium illorum tempora adornari, casuque fieri potuisse existimat, ut illa scripta majori quam alia consensu reciperentur. Sed laudat, Credentius priscorum in scriptis examinandis curam & diligentiam, quam ut verum a falso distinguerent, adhibuerunt; & quanquam non dici possit accurate, quando & quomodo libri isti ad Ecclesiam pervenerint, traditionem tamen istam universalem satis probare ait, eos ab illis conscriptos esse, quorum nomine insigniuntur, eoque magis eorum fidem confirmari, quo certiora ex Tertulliano atque Ignatii epistolis TI.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 325-2","label":"COLLOCUTIONIS CUM THEISTA PARS IV ET ULTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/325-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/325-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 327","label":"COLLOCUTIONIS CUM THEISTA PARS IV ET ULTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/327"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}