{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 328","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/328.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Nunc quoque dicendi genus in Scripturis usitatum reprehendit Philologus, quod ex ejus sententia splendidiore longe eloquentia illustratum foret, si quidem a Divina mente prodiisset; jam vero id longe abesse a Graecorum Latinorumque elegantia, ad quam nec verborum numero, nec dicendi copia, nec argumenti praestantia, nec methodi cura accedat. Ad haec Credentius respondens, eloquentiam in Scriptura aeque non necessariam esse, inquit, ac in Medicorum formulis stylum Ciceronianum; nec constitutum Deo fuisse, humana arte hominum animos persuadere, sed perspieuas vitae regulas tradere, deque salute sua homines erudire, quorum cum maxima pars plebeja sit, atque a litterarum cognitione remota, Scripturam Rhetorum in morem conscriptam non intellexisset. Frustra vero in sacris litteris eloquentiam requiri probat, tum quod ipsius Dei loquentis auctoritas ad persuadendum valida satis, tum quod praemia & poenae, quibus ad obedientiam Deo praestandam homines adducantur, argumenta sint quavis eloquentiae vi superiora. Neque tamen veram eloquentiam tantum ad Graecorum atque Latinorum modulum metiendam esse subjungit, in quo cum gentes non conveniant, Mosen quidem atque Jesaiam se Orientalium populorum consuetudini accommodasse. Imo Ethnicorum istam facundiam inferiorem saepe esse illa sacrorum Scriptorum existimat, utpote quae vitiis careat, quibus illa abundet, nec inutilem verborum farraginem toties coacervet. Inconsuetas autem formas, ob quas Scriptura a quibusdam contemnatur, ex versionibus ejusdem, nec non ex ritibus Judaeorum nunc obsoletis provenire observat. Attamen veram eloquentiam scripturae nequaquam denegandam esse, Credentius evincit, tantumque abesse dicit, ut ipsa contemni mereatur, ut potius vehementi admiratione digna sit. Quanquam enim neque secundum Aristotelis neque Quintiliani regulas by Goc gulas composita sit, omnia tamen adesse ipsi adserit, quae ad persuadendum idonea inveniuntur. Ipsam enim dicendi materiam esse veram, argumenta apta & adaequata, lectorum animos moveri, elocutionem hominum captui accommodari, nec orationis lumina abesse, distincte docet, exemplisque declarat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 327","label":"COLLOCUTIONIS CUM THEISTA PARS IV ET ULTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/327"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 329","label":"COLLOCUTIONIS CUM THEISTA PARS IV ET ULTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/329"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}