{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 337","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 337","ref":"337","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/337","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/337.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"certamina paulo accuratius cognoscenda, tum illos, qui in ejus gremio degunt, tum illos, qui ea relicta suas sibi res seorsim habere inceperunt, impellat. Hi enim veritatis hinc inde in ipsis certaminibus stricturas colligere, & Romani Pontificis infirmam admodum ad lites illas sopiendas auctoritatem, artes quoque & fraudes & callidissimas partium machinationes inde perspicere, e re sua esse putant. Illi contra, quam penes partem stet veritas, & cui accedere debeant, habere exploratum, nec ignorare quid respondendum sit adversariis ad sua commoda haec trahentibus, suarum esse partium ducent, turpeque reputabunt solicitum esse de externis, & nescire quid domi agatur. Atque ad haec cum celebritas istius certaminis, quod de auxiliis gratiae Dominicanos inter & Jesuitas per tot annos magnis animorum motibus agitatum fuit, accedat, multorum calculum sibi pollicetur Auctor Augustinus le Blanc, quisquis est, dum in controversiae hujus historia, fide, quam praefert, incorrupta ad posteros transmittenda, operam studiumque suum collocavit. Causas autem, quibus ad scribendum adductus sit, enumerans, Prae. acriter in recentiores, ut vocat, Historiae hujus corruptores insurgit, & ex ipsorum propria confessione eos redarguit. Sherlogum, qui sub Pauli Leonardi nomine lateat, profiteri, disputationnum aut judiciorum acta se non legisse: Gabrielem Henao de actorum quidem lectione gloriari, ast insimul fateri, quod suae causae non faveant: cujusmodi quid & veritatis vis extorserit a Petro Fuliensi.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 336-3","label":"LIBRI NOVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/336-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/336-3"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 338","label":"LIBRI NOVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/338"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}