{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 352","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 352","ref":"352","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/352","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/352.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Ceterum cum in hisce quintae cognitionis Congregationibus subinde Molinae sententia atro notata fuerit lapillo, & vero Jesuitae contendant, non satis liquido constare, quid in iis decretum definitumque sit, Auctor sedulo demonstrat, frustra haec omnia dici, ad exceptiones quoque adversus Clementem VIII a recentioribus confictas respondet, & denique Clementem VIII ferendae sententiae voluntatem ad mortem usque retinuisse, nec Cardinalis Perronii consiliis ab ea dimotum esse, demonstrat. De Perronio autem Cardinali observat, si vel maxime concedatur, quod Jesuitae commemorant, eum Clementi Praedicatorum sententiae definitionem meditanti significasse, curaturum se, si, quod meditabatur, definiret, ut huic Pontificio decreto universi Europa Sectarii subscriberent, sancitamque doctrinam suis chirographis communirent; perperam tamen hoc eo trahi, ac si Thomisticae doctrinae Lutheri ac Calvini (hos enim conjungit, sensumque illorum haereticum vocat) sensum affinxerit, eaque arte Pontificem ab edenda definitione deterrere voluerit: sed hoc sibi voluisse Perronium, Calvinianos & Lutheranos, a Pelagianismo vel maxime alienos, eo viso decreto, facilius ad Ecclesiae gremium redituros. Nec in eo aberrasse Perronium putat, cum constet, Lutheranos pariter ac Calvinianos, relictis jam dogmatum Romanensium falsis praejudiciis, Magistrorum suorum pristinis aberrationibus emollitis, imo fere explosis, hoc in capite a Romanae Ecclesiae doctrina vix dissentire; id quod tum aliis rationibus, tum maxime testimoniis Cardinalis Richelii, Fratrum de Walenburch, Bossucti, Vincentii Baronii, aliorumque demonstrare allaborat. Quarto denique sive ultimo libro ultimam causae cognitionem ab A. 1605 ad A. 1607 coram Paulo V Pontifice habitam enar: rat. Frustra namque renitentibus, & in omnem se versantibus partem Societatis Patribus, causam istam sub Paulo V resumtam fuisse. Septemdecim itaque Congregationibus cum tandem negotium hocce fuisset absolutum, Paulum V finiendae controversiae iniisse consilium, Bullamque Pontificiam Consultoribus delineandam commisisse, quam illi etiam diligenti studio elaboratam Pontifici tradiderint. Quae posteaquam ordine exposita ab Auctore sunt, ad Auctorem Leo liensis epistolae, supra jam memoratae, paulisper digreditur, & ejus in Diplomatis Pontificii editores criminationes refellit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 351","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/351"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 353","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/353"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}