{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 353","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/353.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Inter alia vero Auctor dictae epistolae haec protulerat: Diploma illud Pontificium a viris profecto in illo controversiarum genere minus versatis delineatum fuisse, necesse est: cum propositiones inibi damnentur, a D. Thoma ipsis etiam terminis propugnatae, aliaeque nonnullae Baji erroribus, a summis Pontificibus jam diu proscriptis, e diametro repugnantes. Nec mitiora reliqua sunt, quae ut male Nostrum habent, ita in iis confutandis repellendisque is acrem se strenuumque praebet. Ast utcunque se diploma habeat, opportune admodum Jesuitis accidisse porro Auctor docet, quod Paulus V ejus promulgationem in aliud tempus distulerit. Quod ut faceret, occultis rationibus permotum Pontificem dicit: nec tamen occultas illas rationes nos ignorare finit. Ortam namque Pontificem inter & Rempublicam Venetam gravem & auctoritati illius periculosam contentionem, curas ejus aliorsum flexisse: atque cum in istis dissidiis Jesuitae pro auctoritate Pontificis contra Rempublicam starent, ut Venetiis excedere, quam Pontificis in discrimen adducere auctoritatem maluerint, eos ita illius sibi devinxisse animum, ut Paulus ex eo tempore nihil non, ut Ordini Jesuitarum gratificaretur, egerit. Hinc & omnem eum movisse lapidem, ut a Venetis iterum reciperentur, id quod tamen nulla ratione impetrare potuerit. Et ita post tot ambages lis ista ad hodiernum usque diem indecisa mansit, ut Auctor contra Jesuitas probat, qui & addit, Jesuitas Hispanos, audito rei nuncio, victoriam sibi accinentes privatis rescriptis a Paulo V compressos & in ordinem redactos fuisse. Interim ad concordiam inter utrumque Ordinem fovendam Paulum V nihil fecisse reliqui, sed silentium utrique de auxiliis divinis indixisse, donec aliquando opportunius tempus controversiae decisionem permitteret. Philippum quoque tertium Hispaniae Regem Praedicatores & Jesuitas ut in mutuam gratiam reduceret, dedisse operam, datis servandae inter sese, dum de doctrina disputarent, humanitatis & charitatis conditionibus: ast has mox violasse Jesuitas, servasse vero hactenus Praedicatores, sententiaeque Pontificiae promulgationem ursisse, cui tamen vel maxime, contra promissorum fidem, obsistant Jesuitae. Claudium Aquavivam tamen Societatis Praepositum, infaustum rerum exitum novamque tempestatem metuentem, quasdam Molinae sententias solenni decreto damnasse, servato tamen doctrinae capite. Denique Jesuitas dicit, suscitatis de conceptione B Virginis invidiosis controversiis, plebem commovisse, ut extremos Praedicatorum conatus, novasque pro obtinenda sententiae promulgatione supplicationes eliderent; quae postquam fusius edisseruit, colophonem operi huic imponit. Ceterum subjecta historiae huic est appendix, qua varia continentur instrumenta atque scripta paulo prolixiore, quam ut commode historiae ipsi inferi potuerint.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 352","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/352"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 354","label":"AN EXPOSITION OF THE THIRTT NINE ARTICLES OF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/354"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}