{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 361","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 361","ref":"361","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/361","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/361.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Prae caeteris digna consideratione sunt, quae attulit ad exponendum Articulum decimum septimum, qui agit de Praedestinatione & Electione: nihil enim videtur omisisse eorum, quae ad illustrandam hanc controversiam faciunt, qua nulla jampridem est inter Protestantes celebrior. Accurate etiam inquisivit & annotavit. quae ex utraque parte dissidentium in hac causa sibi invicem conceduntur, quibus imprimis accenset haec duo axiomata, bonum non arrogandum nobis, nec malum imputandum Deo. Quamvis autem verba articuli hujus XVII non diffitetur favere sententiae Calvini, cui nec ipse accedit, putat tamen illi recte subscribere posse etiam Remonstrantes, modo non negent, Deum praescire singula, quae inter homines geruntur. In expositione Articuli XXVIII, qui agit de Sacra Coena, non minus Lutheranam sententiam quam Pontificiorum transsubstantiationem diserte rejicit & impugnat, contenditque, de qualibet re aeque vere dici posse, quod sit Christi sanguis & corpus, quam a nostris affirmetur vel corpus Christi esse ubique, vel. ejus corpus sanguinemque praesentia esse in elementis sacramenti. Facile tamen ferri posse nostram opinionem, quod in mera speculatione subsistat, neque, ut apud Pontificios, erumpat in idololatriam elementorum. Impiis porro corpus & sanguinem Christi in S. Coena exhiberi, cum aliis Reformatis non minus perspicue inficiatur ad Articulum XXIX, adductis testimoniis Origenis, Zenonis Veronensis, Hieronymi, Augustini, quibus idem sensisse videntur; unde Maxime Reverendus Autor etiam colligit, ipsos praesentiam corporis & sanguinis Christi in Coena similiter negasse, cum unum ex altero consequatur. Ad Articulum XXXV, quo probantur & legendi in Ecclesia commendantur duo tomi brevium Homiliarum, quae initio Reformationis, cum justus numerus Concionatorum recte sentientium adhuc deesset, in usum publicum sub Eduardo VI & Elisabetha Regina vulgatae sunt, animadvertit, non omnia & singula, quae in illis Homiliis continentur, universas expositiones Scripturae, item omnes loquendi formulas, aut omnia argumenta ad confirmandum dogma aliquod allata probari, sed tantum in genere dogmata ipsa, quae tomis illis continentur, atque ex sacris literis deducuntur. Reliqua quae de jure Magistratus Civilis circa sacra, de capitalibus suppliciis, de bello, de proprietate bonorum, & de jurejurando ad tres postremos Articulos Illustris Burnetus docte ac prudenter observavit, non minus quam innumera alia notatu dignissima per totum commentarium sparsa, ne instituti nostri modum excedamus, de industria praetervehimur, ad opus ipsum praestantissimum evolvendum, Lectorem ablegantes.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 360","label":"AN EXPOSITION OF THE THIRTT NINE ARTICLES OF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/360"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 362","label":"THE REVEREND AND LEARNED DR. HAMMOND AND","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/362"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}