{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 372","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 372","ref":"372","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/372","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/372.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Denique multa nos permoverunt, ut non omnino nullam ejus mentionem faciendam esse decerneremus. Nam, ut statutum nobis semper fuit, libros eorumque argumenta historice recensemus, nulla habita Auctorum, & eorum, quae passim ab illorum affectibus profluere potuerunt, minus saepe ad rem facientium ratione. Noster vero uti neque omnia fingendi causas habuit, neque vitia ipsa Miltoni celavit, & praeterea subsidiis ad vitam hanc concinnandam instructus fuit satis luculentis: ita nulli dubitamus, quin grata futura sit Lectori qualiscunque vitae Miltonianae & imprimis librorum a Miltono editorum recensio. Cum vero seorsim prodeat hic Vita, non possumus non praemonere Lectorem, cuncta Miltoni opera eodem A. 1699 Londini prodiisse, ejusdem Auctoris cura, in folio, ut loqui amant, & Anglicâ quidem duobus tomis, Latina tertio comprehensa, quibus Cl. Editor eandem Vitam praemisit. At quoniam opera illa ad nos advecta nondum sunt, tanto magis e re futurum arbitramur, ut eorum hoc loco catalogum consignemus. Johannes Miltonus, stirpe nobili oriundus, patre Johanne, musico excellente, sed professione scriba (quippe quem parentes ideo, quod Protestantium religionem amplexus fuerat, haereditate privaverant) matre Sara Castonia, Londini A. 1606natus, sororem habuit Annam, quae nupsit Eduardo Philippo, fratrem vero Christophorum ad discenda jura educatum, sed nostro dissimillimum & ad res gerendas minime aptum. A puero fuit discendi cupidissimus, adeo ut post duodecimum annum ante mediam noctem raro cubitum iverit; unde minus mirum videri possit, eum oculorum deinde, quo magis adolevit, aciem amisisse, atque capitis quoque doloribus vexatum frequenter fuisse. Missus deinde anno aetatis decimo quinto Cantabrigiam fuit, quo anno prima poëtici genii documenta dedit, a Psalmis potissimum exorsus, quorum aliquos carmine transposuit. Postquam itaque commoratus illic fuisset per septennium, Magistri artium honores suscepit, atque annos deinde aliquot ruri degens, Graecos Latinosque scriptores diurna nocturnaque manu versavit, evagatus quandoque etiam Londinum, cum librorum emendorum gratia, tum potissimum ut in Mathesi vel Musica proficeret, quibus ille studiis mire delectabatur. Ad peregrinationem inde animum applicans, in Galliam primo profectus est, atque illic Anglici Legati commendatione innotuit celeberrimo Grotio, Reginae Succiae isto tempore Legato.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 371-2","label":"THE LIFE OF JOHN MILTONGC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/371-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/371-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 373","label":"THE LIFE OF JOHN MILTONGC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/373"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}