{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 39-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 39-2","ref":"39-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/39-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/39-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/39-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Cap. IX. mitas dictos, eosdemque condemnatos fuisse in concilio Arelatensi A. 1260. Agmen inter eos, qui pro Haereticis habentur apud Auctorem, claudunt Albigenses, qui & Valdenses dicti sunt. Horum non tantum exponit originem, erroresque, qui illis vulgo assignantur, refert sed belli quoque sacri, jussu Innocentii III contra eos suscepti, historiam texit. Et ad errores quidem eorum quod attinet, fatetur, initio quidem, in nullo doctrinae capite ab Ecclesia Romana dissensisse Valdenses, cum illis nihil aliud constitutum fuerit, quam sanctiori quodam severioreque vitae genere, & voluntaria paupertate, ad Christi legem se componere, idque accuratius & majori studio, quam vulgo fieri videbant: mox tamen, cum decretis acerbioribus Pontificum obtemperare nollent, contra hujus eos insurrexisse auctoritatem, & tum alios quoque eos errores, ut vocat, admisisse, quorum tamen summa eo fere redit, quod convitiis ordinem Clericorum lacessiverint, de Sacramentis Ecclesiae non recte docuerint, uti nec de Sanctis, & ceremonias ac ritus Ecclesiasticos rejecerint. Ita remoto semel repagulo, non hic eos substitisse, sed procurrisse longius, multosque inter eos extitisse, qui nova dogmata procuderint, non tamen statim omnibus approbata, ut adeo difficile sit ea desi Cap. X. gnare capita, in quibus omnes consenserint. Juxta Alanum tamen Cisterciensem Monachum & Petrum Monachum de valle Cernay, sequentes tandem errores plerisque fuisse communes: quod duo rerum principia, bonum unum, alterum malum admiserint; quod duos quoque statuerint Christos, unum quidem malum, qui in hoc terrarum orbe comparuerit, bonum alterum, qui a mortalibus nunquam fuerit visus; quod corporum nostrorum negaverint resurrectionem, crediderintque animas daemones esse, corporibus ad luenda crimina sua inclusos; quod omnia Ecclesiae Romanae rejecerint Sacramenta, purgatorium inter commenta retulerint, ritusque & ceremonias Ecclesiae damnaverint.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 39","label":"Cap. V.VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/39"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 40","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/40"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}