{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 392-3","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 392-3","ref":"392-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/392-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/392-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/392-3.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"gerit, non id omne naturae esse, quod conmune sit, sed gratiam quoque primam communem esse, etsi Janseniani negent; hoc in resurrectione mortuorum elucescere, quae universalis, non tamen naturalis futura sit: Stoicos, Epicureos, Judaeos, Pelagianos & Atheos habuisse gratiam orandi incompletam & remotam, quam, ut completa & proxima fieret, ipsi erroribus suis impediverint. Progrediuntur disceptantes ad sectionem quartam, de gratia sufficienti & efficagi agentem, & postquam de γνησιότητι quorundam Augustini librorum disputaverant, assertionem Sfondrati p. 36 occurrentem, quod Nabuchodonosor, non Pharao, punientem Deum agnoverit, udl ad merum ipsorum arbitrium referendum esse, examinant. Censor eam Pelagianam vocat; Defensor negat, & hunc illi sensum tribuit: si quaeratur, cur Pharao, aut alius reprobus non convertatur, omnem rem ultimo resolvi in defectum voluntatis reprobi, qui in peccato persistere voluit; sin interrogetur, cur electus convertatur, ultimo recurri ad divinam gratiam, omnemque adeo laudem huic integram manere. Solvendus erat Cardinali difficillimus nodus, cur gratia Dei non semper efficax sit. Hanc in rem affirmaverat p. 119; Gratiam sufficientem & efficacem esse, quae interdum impletur, interdum repugnante libero hominis arbitrio non impletur. Censor criminatur, ita efficaciam gratiae a nostra voluntate suspendi. Noster respondet, hanc stare Cardinali sententiam: omnem gratiam Dei esse efficacem in actu primo, quandam vero effectricem, sive efficacem in actu secundo, ob obicem non positum. Ubi notari par est, Bullas Pontificum circa hanc materiam silllicontradicentium, ex una parte Clementis VIII & Pauli V, ex altera Urbani VIII & Innocentii X ab ipso Auctore citari. Idem Cardinalis p. 129 contendit: eos, qui statuant gratiam sufficientem, quae nunquam effectum suum assequatur, statuere gratiam, quae gratia non est. Censor hanc omnium Thomistarum sententiam asse ait: Noster negat, & ad Thomam Lemos, Thomistam provocat, ac vocem sufficientis in suo conceptu efficaciam (etsi non semper effectum) involvere, arguit. Defendit quoque aliam Sfondrati Propositionem ex p. 119 petitam, quod scilicet Anti Janseniani non omnem gratiam sufficientem negent, sed solum Janseniano sensu acceptam, hoc ost, quae efficaci opponatur. Cum Cardinalis p.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 392-2","label":"Prop. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/392-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/392-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 393","label":"Prop. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/393"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}