{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 4","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/4.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Hoc nihil ad rem facere pronunciat Auctor, cum non id quaeratur, an Prophetae fuerint in gente Ifraelitica; in eo enim consentire omnes: sed de eo litem esse, num semper in gento Ebraea Scribae publici fuerint, quorum munus fuerit in commentariis consignare omnia negotia publica? deinde num hi Scribae divinitus fuerint inspirati? & denique num hi aucteres fuerint librorum sacrorum? Haec probanda esse Simoni, & quamdiu ea nondum probaverit, nihil eum proficere. Sed addere tamen refert Simonem & hanc rationem, quod in Rebuspublicis bene constitutis nunquam non certi viri sint, quibus injunctum fit in litterarum referre monumenta, quae memoratu digna gerantur, & ad ipsam rempublicam spectent. Sed observat Auctor, ipsum agnoscere Simonem, quod hinc non sequatur, ideo apud Ebraeos quoque publicos constitutos fuisse Scribas. Interim Mosen quoque publicos Scribas in gente Ebraea constituisse, valde verosimile fit Simoni, idque ideo, quod in aula Aegyptiorum educatus esset Moses, apud quos Sacerdotes, illis etiam Scribae dicti, hocce munere res memoratu dignas litterarum monumentis consignandi fuerint functi; tum etiam quod legislator fuerit Moses longe excellentissimus. Ast Du Pinius his rationibus, ut in sententiam Simonis eat, induci neutiquam potest. Namque ad primam quod attinet, frustra hoc afferri putat, quod Moses, quae apud Aegyptios constituta atque recepta vidit, statim in Israelitarum induxerit Rempublicam. Quod autem Moses legislator fuerit excellentissimus, constare quidem apud omnes; ast hoc nondum comprobatum esse, legislatoris hoc esse munus, ut Scribas publicos, quales sibi fingat Simon, constituat. Rationibus itaque Simonis enervatis, ad testimonia ab eodem prolata accedit. Josephum, dum Prophetas librorum sacrorum auctores vocat, ipsum Mosen ceterosque Scriptores θεοπνευστους. non autem Scribas publicos intelligere docet.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 3-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/3-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 5","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/5"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}