{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 420","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 420","ref":"420","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/420","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/420.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Animadversione autem dignum esse putat, quod Evangelista non dicit οὔπω, sed οὐ γὰρ ἦν καιρος σύκων, quo putat eos refelli, qui exponunt: nondum ad plenam maturitatem ficus pervenerant. Luc. I. 17. ita reddit: & rebelles, suadendo justitiam, reddat Domino instructum populum, ut ἐν φρονησει δικάιων cum sequentibus connectatur, & idem sit ac δια τοῦ τα ρονειν δικαία. I. 18. κατὰ τί subintelligendum σημεῖον, ex Luciano docet. III. 23. ὡς ἐνομίζέτο, ut putabatur, eodem sensu de filio legi apud Appianum, & de patre apud Heliodorum. Ad IX. 49. Aristophanis, Platonis, Isocratis & aliorum locis probat, optimos quosque scriptores Graecos dixisse eπεσθαι μετα τινος. XI. 41. τ. ενέντα, non quod reliquum est, sed quantum res & facultates ferunt, reddendum esse, ex Luciano & Heliodoro ostendit. XII. 29. μετεωρίζεσθαι suspenso animo esse, sublimibus cogitationibus distrabi, quo sensu μετεωρα dixit Aristophanes in Nubibus. Ad XVII. 35. etiam apud Graecos servas molam egisse, docet exHomero, Aristophane, Callimacho. Et ad XVIII. 13. notat ex Theocrito & eodem Callimacho similem precandi formulam in gentium hymnis. In XX. 35. non esse delendum τὸ τυχειν, ex optimis scriptoribus ostendit contra Pricaeum. Ut Joh. I. 4. sic & apud Lucianum positum esse observat φάος ἀνθρωποισι de eo, qui ingens emolumentum, magnam salutem generi mortalium affert. In oraculo autem apud eundem Lucianum in Pseudomante T. I.p. 754. obiter docet per Tυροιν intelligi Aboni moenia, ubi Alexander ille impostor praestigias suas exercuit. πρώτῃ μονὰς ibidem est litera ἀ, τρ ιπαι δεκίδες, λ. πενθʼ ἐττέραι μόναδες, ἔ, & εικοσας τρισαριθμος, litera F: unde prodeunt primae literae nominis Alexander, & vocis ἀλεξητήο. Joh. I. 5. ex Aeliano, Heliodoro, & ex Joh 12. 35. ostendit, οὐ κατέλαβεν reddendum esse, tenebrae lucem non circumfuderunt, byGoogle runt, non obscurarunt, ut sensus sit idem qui 1. Joh I. 5. II. 15. pro ἀνόσ ρεψε legendum conjicit ἀνέτρεψε. IV. 46. βασιλικὸν reddit Regalem, h. e. filium vel cognatum Regis. VII. 20. δαιμονιον ἔχεις 1. c. furis, atra bilis te agitat. Ad VIII. 56. notat Aristophanem quoque in Pace dixisse: εἰ γαρ μοι γένοιτʼ ἰδοῖν τάστην τὴν ἡμέραν πδτέ. O mihi si detur istum videre diem! Act. I. 13.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 419","label":"HISTORIA FLAGELLANTIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/419"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 421","label":"HISTORIA FLAGELLANTIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/421"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}