{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1700 443","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 443","ref":"443","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/443","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/443.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1700","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Post haec subsequuntur annales Francici, seu veterum autorum, qui Gregorium praecesserunt, loca, & monumenta alia, in quibus Franciae aut Francorum mentio occurrit, secundum ordinem chronologicum disposita, quae secum a Clarissimo Viro, Carolo Bultello, liberaliter communicata laudat, nec indicare omittit manuscriptos codices, quibus felici cum successu hoc in opere uti licuerit. Addendam vero dum existimavit Fredegarii epitomen, quae historiae Gregorianae breviarium dici mereatur, ipsumque ejus Chronicum, ac illius continuatores usque ad Pipini Regis obitum, & ejus filiorum Carolomanni & Caroli inaugurationem, idcirco de hoc Fredegario operibusque ejus nonnulla in antecessum commentatur. Utut enim difficile sit dicere, quinam fuerit Fredegarius, cum ne ejus quidem nomen certum sit, patria tamen eum Burgundionem fuisse, Valesio Cointioque adstipulatus censet, & historicam collectionem, ab ipso mundi exordio ad Guntramni usque aetatem ex varis chronicis adornatam, deberi ei innuit, ac sui postea temporis historiam ab ipso superadditam fuisse statuit. Illius de caetero aetatem ad seculi septimi exitum referre, multis inductus rationibus haud dubitat. Quod superest, appendicem addidit, varia antiqua monumenta exhibentem, quae collegit ex vetustis autoribus variisque historiarum collectionibus, quas aut a Gregorio laudari, aut multum ad opera ejusdem illustranda prodesse sensit. Quinimo & brevem monasterii Sancti Germani a Pratis historiam attexuit, ideo, quod illustrissimum id pietatis ac munificentiae Childeberti Regis documentum, ipseque in ejus basilica cum Regibus nonnullis aliis sepulchrum adeptus sit. Aeri quoque incidi curavit iconem tumuli Fredegundis Reginae, atque alias istius aevi reliquias, quas multum ad historiam istorum temporum dilucidandam conferre posse, persuasum sibi habuit. A COLLECTION OF ORIGINAL VOTAGES Sc. h. e. Sylloge variorum itiherum a GUILIELMO HACKIO edita. Londini apud J. Knapton 1699. 8. Plagulae 13 & tabulae aeneae 4.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1700 442","label":"EXPLICATIO FIGURARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/442"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1700 444","label":"EXPLICATIO FIGURARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/444"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}